De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

St. Robert Bellarmine, S.J.

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

St. Robert Bellarmine, S.J. (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Caput I: Proponitur quaestio : Quodnam sit optimum regimen?

Nemini dubium esse potest, quin et potuerit et voluerit Salvator noster Iesus Christus Ecclesiam suam ea ratione et modo gubernare, qui sit omnium optimus et utilissimus. Tres autem sunt formae bonae gubernationis: Monarchia, id est, unius principatus, cuius contrarium vitium est Tyrannis : Aristocratia, id est regimen Optimatum , cui opponitur Oligarchia, hoc est, factio paucorum : et Democratia , hoc est , populi totius imperium , quod in seditiones non raro degenerat.

Docent hoc principes Philosophorum, Plato in Politic., et Aristoteles lib. III polit. c. 5. et lib. VIII Ethic. cap. 10. nec sine magna ratione id docent. Nam si multitudo gubernanda est, fieri non potest, quin aliquo modo ex tribus gubernetur : aut enim unus praeficietur Reipublicae, aut aliqui de multis, aut omnino omnes. Si unus, Monarchia erit : si aliqui de multis, Aristocratia : si omnes omnino, Democratia.

Quamquam autem tres tantum sint formae simplicis gubernationis: possunt tamen inter se illae quasi permisceri, ex qua permixtione quatuor aliae formae mixti regiminis producentur. Una, temperata ex omnibus tribus : altera ex Monarchia et Aristocratia : tertia ex Monarchia et Democratia : postrema ex Democratia et Aristocratia. Quibus ita constitutis, prima nascitur quaestio , quae sit ex septem formis gubernationis optima.

Ac Ioannes quidem Calvinus, ut omnes omnino vias obstruat, quibus ad Ecclesiasticam Monarchiam constituendam disputando perveniri solet, Aristocratiam ex formis simplicibus : ex mixtis vero, temperatum regimen ex ipsa et Democratia, omnibus aliis anteponit : deterrimam omnium vult esse Monarchiam, praesertim si in toto Orbe terrarum, aut in Ecclesia universa constituatur. Verba eius ex lib. IV Institut. cap. 6, §. 9. haec sunt: « Verum sit sane ut volunt bonum atque utile, Orbem totum Monarchia contineri , quod est tamen absurdissimum, sed ita sit; nunquam tamen concedam id ipsum in Ecclesiae gubernatione valere. » Et c. 20, §. 8 : « Equidem si in se considerentur tres illae quas ponunt Philosophi regiminis formae, minime negaverim, vel Aristocratiam, vel temperatum ex ipsa et politia statum ab aliis omnibus longe excellere.» Subiicit deinde rationes duas ; unam ab experientia ductam, alteram ab auctoritate divina : « Id, inquit , cum experimento ipso semper fuit comprobatum , tum sua quoque auctoritate Dominus confirmavit , cum Aristocratiam, politiae vicinam, apud Israelitas instituit. »

Nos vero B. Thomam, aliosque Theologos Catholicos secuti, ex tribus simplicibus formis gubernationis Monarchiam caeteris anteponimus: quamquam propter naturae humanae corruptionem , utiliorem censemus hominibus hoc tempore Monarchiam temperatam ex Aristocratia et Democratia, quam simplicem Monarchiam : modo tamen primae partes Monarchiae sint, secundas habeat Aristocratia, postremo loco sit Democratia.

Verum, ut facilius res tota explicari et argumentis confirmari possit, sententiam nostram tribus propositionibus complectemur. Prima propositio : ex formis simplicibus praestantissima est Monarchia. Secunda : regimen temperatum ex omnibus tribus formis, propter humanae naturae corruptionem utilius est, quam simplex Monarchia. Tertia : circumstantiis seclusis simplex Monarchia simpliciter et absolute excellit.

Caput II: Probatur prima propositio , quod Monarchia simplex simplici Aristocratiae et Democratiae praestet.

Ut igitur a prima incipiamus ; Non comparamus hoc loco Monarchiam cum mixti regiminis formis, neque eam mixtis et simplicibus omnibus anteponimus : sed hoc solum asserimus, si simplex aliqua forma regiminis necessario eligenda sit, sine dubio eligendam esse Monarchiam. Id vero his argumentis comprobamus.

Primo : conveniunt in hanc sententiam veteres omnes scriptores Hebraei, Graeci, Latini, Theologi, Philosophi, Oratores, Historici, Poetae. Ex Theologis Hebraeis, Philo in lib. de confus. linguar. laudans Homeri sententiam : « Illud , inquit , multos imperitare malum est, Rex unicus esto, non ad civitates et homines magis pertinet, quam ad Mundum et Deum. »

Ex Graecis, B. Iustinus in Orat. exhort. ad gent. multorum principatum noxium esse docet, et contra, unius utilem et salutarem : « Unius enim , inquit , principatus, a bellis dissidiisque solutus, ac liber esse solet. » B. quoque Athanasius in Orat. advers. idol. « Ut enim, inquit, multitudinem Deorum diximus nullitatem esse Deorum ; ita quoque necesse est multitudinem Principium id efficere, ut nullus esse Princeps videatur : ubi autem Princeps non est, ibi prorsus perturbatio nascitur. »

Ex Latinis idem docet, B. Cyprianus, qui in tract. de Idol. vanit. ex eo potissimum probat, Deum esse unum , quia Monarchia sit optimum , et naturalissimum regimen : « Ad divinum , inquit , imperium etiam de terris mutuemur exemplum : quomodo unquam regni societas aut cum Fide coepit, aut sine cruore desiit? » et B. Hieronymus in epist. ad Rusticum Monach. : « Unus, inquit, Imperator; Iudex unus provinciae. Roma, ut condita est, simul habere duos fratres Reges non potuit. » Denique S. Thomas in I p. q. CIII, art. 3. et lib. IV cont. gent. cap. 76.

Iam ex Philosophis , Plato in Polit. ultra med. : « Unius, inquit, dominatio bonis instructa legibus , lex illarum omnium optima est : gubernationem vero eam, in qua non multi imperant, mediam censere debemus : ceterum multorum administrationem omnibus in rebus debilem, atque infirmam. » Platonem secutus Aristoteles lib. VIII Ethic. cap. 10. posteaquam tres illas formas regiminis enumeraverat , ista verba subiecit : « Harum optima regnum, pessima Respublica est. » Seneca lib. II de benef. Marcum Brutum, ait, non satis prudenter egisse,cum Iulium Caesarem spe libertatis occidit ; et rationem reddens, ait : « Cum optimus civitatis status sub Rege iusto sit. »

Porro Plutarchus integrum opusculum de Monarchia, caeterisque formis regendae multitudinis conscripsit, in quo opusculo sententiam suam ita expressit : « Si optio, inquit, eligendi concessa fuerit; non aliud eligat, quam unius potestatem. » Et rursum idem Plutarchus in Solone, cum dixisset, Athenis plurimas seditiones ortas esse , cum Democratia vigeret, addidit continuo : « Una autem superesse ratio videbatur ad salutem et quietem, si res delatae ad dominatum essent. »

Ex Oratoribus , Isocrates in ea Oratione quae inscribitur Nicocles , multis rationibus hoc ipsum probare contendit. Ioan. vero Stobaeus 45. Serm. hoc titulo praenotavit : Ὅτι κάλλιστον ἡ μοναρχία : atque in eo Sermone Hesiodi, Euripidis, Serini, Ecphantis , aliorumque multorum ad hoc ipsum confirmandum testimonia producit.

Herodotus ex Historicis lib. III, qui Thalia inscribitur, cum exposuisset caedem Magorum , qui regnum in Perside occupaverant; exponit etiam disputationem, quae inter Principes versata fuerat de Republica constituenda. Cuius disputationis is exitus fuit, ut diligenter excussis eorum sententiis, qui pro Aristocratia vel Politia certabant, omnium consensione, uno tantum excepto, Monarchia utilissima et praestantissima iudicaretur, et propterea etiam in Perside retineretur.

Denique ex Poetis, Homerus in II lib. Iliados sententiam illam protulit ab omnibus pene Scriptoribus celebratam : Οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη, εἷς κοίρανος ἔστω, εἷς βασιλεύς. Ad quod Homeri testimonium, quod solum ex tam multis adversus sententiam suam obiecit, respondet Calvinus lib. IV Institut. cap. 6, §. 8: « Facilis est, inquit, responsio : non enim hoc sensu vel ab Homerico Ulysse, vel ab aliis laudatur Monarchia, quasi unus debeat totum Orbem imperio regere; sed indicare volunt, regnum duos non capere, et potestatem (ut ait ille) impatientem esse consortis. »

At certe si facile fuit Calvino respondere, facilius nobis erit responsionem eius refutare. Nam vel nihil dicit, vel quod nos dicimus dicit, vel falsum dicit, et sibi contradicit. Si enim, cum ait, unum regnum non capere duos, vim facit in verbo Regnum, et vult dicere, regnum proprie dictum non capere duos, quia si duo sint, non erit, regnum proprie dictum, cum regnum proprie sit unius hominis summa potestas : tum nihil omnino dicit, sed solum ambiguitate verborum offundit tenebras imperitis. Nam eo sensu dicere, regnum non capit duos, idem significat ac si aliquis diceret, regimen unius non est regimen duorum: et unus homo non sunt duo homines ; ad quod pronuntiandum nihil opus erat sapientia Ulyssis.

Si vero non vim in verbo facit, sed per regnum intelligit multitudinem, quae regi debet : tum idipsum dicit, quod nos dicimus. Idcirco enim asserimus Monarchiam praestare Politiae et Aristocratiae, quod multitudo non commode regatur a multis, et potestas impatiens sit consortis.

Si denique vult intelligi per Regnum, non quamvis multitudinem, sed unam aliquam provinciam, sive unum exiguum regnum : ut sensus sit, uni provinciae unum esse Regem attribuendum, non tamen idem esse iudicium de toto Orbe terrarum : tum et falsum dicit, et sibi ipsi contradicit. Nam Homericus Ulysses non disputat de constituenda Republica in aliqua una provincia, sed concionatur ad universum exercitum Graecorum, qui tunc pugnabat ad Troiam, in quo exercitu multae nationes erant, multi Principes, aliquot etiam Reges, atque affirmat, non oportere eam omnem multitudinem a multis regi, sed ab uno. Itaque sensus eius celeberrimae sententiae non alius esse potest, quam in quavis una multitudine unum esse debere Rectorem primarium, quod quidem aeque locum habet in exiguo Regno, et in maximis Imperiis; non enim uni Regno exiguo unus debetur Rex, quod illud Regnum sit exiguum, sed quod sit unum.

Quare si regnum aliquod amplissimum, quale fuit Nini, vel Cyri, vel etiam Alexandri, aut Augusti, unum sit ; unus ei debebitur Princeps, et quoniam Ecclesia una est, Luc. I : Regni eius non erit finis, et Dan. II : In diebus regnorum illorum suscitabit Deus coeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur , propterea etiam ab uno regi debet.

Porro pugnat etiam secum Calvinus : siquidem non solum in toto Orbe terrarum non existimat utilem esse Monarchiam, sed neque in aliqua una civitate aut Ecclesia, ut aperte colligitur ex lib. IV Inst. cap. 11, §. 6. ubi omnem Ecclesiasticam potestatem coetui seniorum tribuit : et ex lib. IV, cap. 20, §. 8. ubi laudat eas civitates, quae excusso iugo Principum, a Senatu et populo gubernantur, ut est Respublica Genevensium. Cum igitur nullum omnino locum Monarchiae Calvinus relinquat, viderit ipse, quam bene respondeat tot, et tam gravibus auctoribus qui Homeri sententiam laudant.

Altera ratio ducitur ab auctoritate divina, quae tribus modis ostendit, Monarchiam esse optimum regimen. Ac primum, institutione generis humani : Deus enim ex uno fecit omne genus hominum, ut Apostolus ait Act. XVII. non enim virum et foeminam pariter ex humo produxit, sed virum ex humo, foeminam ex viro. Cuius rei causam exponens S. Ioannes Chrysostomus hom. 34. in epistol. I ad Cor. cap. XIII, eam esse dicit, ut esset inter homines non Democratia, sed regnum. Etenim si plures homines simul ex humo producti fuissent omnes illi ex aequo Principes suae posteritatis esse debuissent; quocirca merito dubitare potuissemus, num placeret Deo regimen unius. Nunc vero cum ex uno fecerit omne genus hominum, et omnes omnino pendere voluerit ab uno : satis aperte significasse videtur, unius principatum se potius approbare quam multorum gubernationem.

Deinde indicavit Deus sententiam suam, cum non solum hominibus, sed etiam omnibus pene rebus inseruit naturalem propensionem ad Monarchicum regimen : neque dubium esse potest, quin naturalis propensio ad auctorem naturae Deum referenda sit. Esse autem, praeter caeteras regiminis formas, maxime naturalem principatum unius, declarat in primis, quod in qualibet domo naturaliter ad unum patremfamilias pertinet gubernatio coniugis, filiorum, servorum, rerum denique caeterarum : item quod maxima pars Orbis terrarum a Regibus gubernatur. Praeterea quod longe vetustiora sunt regna quam Respublicae. « Principio rerum (inquit Iustinus lib. I.) gentium nationumque Imperium penes Reges erat. »

Denique, quod etiam animantia rationis expertia unius principatum expetere videantur. Sic enim loquitur S. Cyprianus in tract. de Idol. vanit. : « Rex unus apibus, Dux unus in gregibus, et in armentis Rector unus. » Addit S. Hieronymus in epist. ad Rustic. « Et grues unum sequuntur ordine litterato. » Ridet Calvinus hanc rationem lib. IV Institut. cap. 6, §. 8. « Huius rei, inquit, si Deo placet, probationem sumunt a gruibus et apibus, quae sibi ducem unum semper eligunt, non plures. Recipio sane quae proferunt exempla : sed an ex toto Orbe confluunt apes, ut Regem unum eligant? suis alvearibus contenti sunt Reges singuli; ita quoque in gruibus, unaquaeque caterva proprium Regem habet; quid inde aliud evincent, quam singulis Ecclesiis debere suos Episcopos attribui? »

Sed facile est refellere istam Calvini responsionem. Nam Ecclesia sicut unum est ovile, Ioan. X, non multa ovilia : sic etiam unum alveare et una caterva dici potest : et idcirco quemadmodum Rex unus est apibus, et grues unum sequuntur ordine litterato : ita debet Ecclesia universa unum habere ac sequi ducem, et doctorem primarium. Deinde grues et apes non sunt eius naturae, ut possint cum absentibus et longe positis animorum coniunctione copulari ; et propterea mirum non est, si ex toto Orbe non confluant, ut Regem unum eligant : tum hoc ipso quod quaelibet earum caterva Regem suum habet, satis aperte ostendunt, quam sit naturale regimen unius.

Denique si his exemplis a gravissimis Patribus allatis evincimus, ut Calvinus dicit, singulis Ecclesiis debere suos Episcopos attribui; cur Episcopos ipse non patitur, nisi forte solo nomine, re autem ipsa omnem Ecclesiasticam potestatem coetui seniorum attribuit?

Sed his omissis, quam formam regiminis Deus auctoritate sua confirmare voluerit, colligi potest etiam atque hinc maxime, ex ea Republica quam in populo Hebraeorum instituit. Non enim, ut Calvinus ait nec probat, gubernatio Hebraeorum Aristocratica fuit, ac politiae vicina, sed plane Monarchica. Principes apud Hebraeos fuerunt primo Patriarchae, ut Abraham, Iacob, Iudas, et caeteri; deinde Duces, ut Moses, et Iosue; tum Iudices, ut Samuel, Samson et alii; postea Reges, ut Saul, David, Salomon; postremo iterum Duces, ut Zorobabel et Machabaei.

Ac Patriarchas quidem regia potestate praeditos fuisse indicant res gestae ipsorum. Abraham, Genes. XIV, bellum gessit adversus quatuor Reges : nec legitur ab ullo Senatu Optimatum potestatem accepisse, sed nec ullum quidem Senatum consuluisse. Iudas, Genes. XXXVIII, nurum suam, quae stupri fuerat accusata, igne adiudicavit : nec ipse ullum Senatum consuluit aut rogavit. Moses, Exod. XXXII, ut verus et summus Princeps populi Iudaici, multa millia Iudaeorum propter vitulum aureum, quem erexerant, una die iussit occidi : neque legimus ullum Senatusconsultum, aut plebiscitum praecessisse. Idem omnino de Iudicibus dici potest, qui nulla facultate a Senatu vel populo accepta, et bella gerebant, et quos volebant neci dabant. Certe Gedeon, Iudic. VIII, post victoriam de Madianitis, occidit septuaginta viros urbis Socoth, et turrim Phanuel subvertit.

Porro Reges, et qui eos secuti sunt, Duces Iudaeorum, summa atque adeo regia potestate praeditos fuisse, illustrius est, quam ut sit necesse probari. Viderit ergo Calvinus ubi legerit, Rempublicam Iudaeorum ab Optimatibus et populo, non ab uno aliquo Principe gubernari solitam.

Sed obiiciet fortasse id quod habemus lib. I Reg. cap. VIII, ubi a Deo reprehenduntur Israelitae, quod postulassent Regem. Nam si Deo non placuit Regem institui ad eam Rempublicam gubernandam ; quomodo credibile est Duces et Iudices a Deo constitutos regiam potestatem habuisse?

Respondemus : duobus modis posse aliquem unum toti Reipublicae cum summa potestate praefici : uno modo, ut Regem et dominum, qui a nullo dependeat : Altero modo, ut Proregem seu ducem primarium, qui toti quidem populo praesit , sed Regi tamen suo subiiciatur.

Iam igitur Deus hoc posteriore modo Rempublicam Iudaeorum instituerat tempore Ducum et Iudicum , ut nimirum esset ipse quasi proprius et peculiaris Rex illius populi : et tamen quoniam illi homines erant, et rectore indigebant visibili, et quem adire et appellare possent, praefecit eis hominem aliquem tanquam Proregem, qui nullo modo a populo sibi subiecto, sed a solo vero Rege Deo, penderet. Hinc est illud ad Samuel. I. Reg. VIII : Non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos. Ac illud Apost. Hebr. III : Moses fidelis erat in tota domo eius tanquam famulus .

Quia vero non contenti Iudaei hoc statu Reipublicae, ad priorem illum modum Regem habere voluerunt, qui non modo unus omnibus imperaret, quod etiam Duces et Iudices faciebant, sed etiam universum regnum ut suum et proprium possideret , et ad filios et nepotes tanquam haereditatem aliquam transmitteret ; propterea merito reprehensi et castigati a Domino sunt. Nec tamen ita displicuit Deo illa populi cupiditas habendi proprium Regem, ut iusserit eos ad Politiam potius , vel Aristocratiam animum applicare ; quin potius ipse Regem illis optimum designavit, ac postea tamdiu et Regem et regnum eorum servavit et protexit, donec in officio permanserunt.

Sequitur postrema ratio , quae ducitur ab enumeratione earum proprietarum, quas pro comperto omnes habent optimo regimini convenire. Ac Prima quidem proprietas est ordo. Et siquidem melior gubernatio est, quo magis est ordinata : magis autem ordinatam Monarchiam esse, quam Aristocratiam vel Democratiam, sic demonstrari potest. Omnis ordo in eo positus est , ut alii praesint, alii subiiciantur : nec enim inter pares, sed inter superiores et inferiores , ordo dignoscitur. Ubi autem Monarchia est, ibi omnes omnino ordinem aliquem habent, cum nemo sit qui non subiiciatur alicui, eo solum excepto, qui curam omnium gerit. Hac ratione in Catholica Ecclesia summus est ordo, ubi plebes subiiciuntur Parochis , Parochi Episcopis, Episcopi Metropolitanis, Metropolitani Primatibus, Primates Pontifici maximo, Pontifex maximus Deo. Ubi vero gubernatio penes Optimates est, plebes quidem ordinem suum habent, cum subiiciantur Optimatibus, sed Optimates inter se ordinem nullum habent. Multo etiam magis Democratia ordine caret, cum omnes cives eiusdem conditionis, et auctoritatis in Republica censeantur.

Altera proprietas est assecutio proprii finis. Nec enim dubium esse potest , quin illa sit melior forma regendae multitudinis , quae commodius et facilius propositum finem assequitur : finis autem gubernationis est , civium inter se coniunctio , atque pax , quae coniunctio in eo potissimum sita esse videtur, ut idem sentiant , idem velint, idem sequantur omnes. Id vero multo certius, et facilius obtinebunt, si uni parendum sit, quam si multis : vix enim fieri potest, ut multi, quorum unus ab alio non dependeat , de rebus iisdem eodem modo iudicent. Itaque si multi sint, qui multitudinem regunt, et alius aliud imperet, aut alicui non parebitur, aut in varia studia populum scindi necesse erit : quod tunc minime potest accidere, cum ad unius tantum officium pertinet imperare.

Confirmat hoc idem usus, atque experientia rerum magistra. Siquidem apud Romanos sub Regibus rarae admodum inter cives dissensiones leguntur fuisse : exactis autem Regibus , cum per annuos magistratus Respublica gereretur , rarus ille annus fuit , in quo non contenderent Patricii cum plebeis : ac tandem eo usque civiles contentiones progressae sunt, ut suis quodammodo manibus potentissima illa Respublica interierit. Accedit etiam illud, quod nunquam maiori et diuturniori pace Romana civitas usa est, quam sub imperio Augusti, qui primus Romae stabilem Monarchiam instituit.

Tertia proprietas est, robur ac potentia Reipublicae. Illa enim gubernatio omnium iudicio caeteris antecellit, quae potentiorem ac fortiorem Rempublicam facit : illa vero fortior Respublica est, in qua maior est civium inter se coniunctio et conspiratio, vires enim coniunctae se ipsis dissipatis fortiores sunt : at maior coniunctio est ubi ab uno pendent omnes, quam ubi a multis, ut suprademonstratum est ; igitur Monarchia et fortiorem facit Rempublicam , et ipsa optima gubernatio est.

Accedit experientia : siquidem ex quatuor potentissimis Imperiis, tria sub Regibus creverunt , Imperium videlicet Assyriorum, Persarum, et Graecorum : unum est Romanum, quod sub populari dominatu crevit, sed et illud in maximis rerum perturbationibus sine Dictatore, id est, Rege ad tempus constituto, conservari non poterat; et multo magis postea sub Augusto Monarcha floruit, quam tempore Reipublicae unquam floruisset.

Quarta proprietas est, stabilitas ac diuturnitas. Neque enim negari potest, quin illa sit melior gubernatio , quae stabilior ac diuturnior est : at Monarchiam quidem multo quam Aristocratiam, vel Democratiam, diutius duraturam, si de externa vi agatur, iam demonstratum est, cum docuerimus, eam sine dubio esse caeteris fortiorem.

Nunc illud superest demonstrandum, nulla adhibita vi externa, minus esse Monarchiam casibus et mutationi obnoxiam, quam ullam aliam formam gubernationis. Id vero ita probatur : Omne regnum in se divisum desolabitur , ut Christus ait Matth. XII. difficilius autem dividi potest Monarchia , quam ulla alia forma regiminis ; id enim minus facile dividitur, quod est magis unum : magis autem unum est ipsum simplex unum , quam multitudo conspirans in unum ; illud enim est unum per se, et naturaliter, et nihil aliud est quam unum ; haec autem solum ex arte est unum, per se vero et naturaliter multa ; igitur Monarchia, quae pendet ab uno, minus facile scindi, destruive potest, quam Aristocratia vel Democratia, quae pendent a multitudine conspirante in unum.

Hinc nimirum Monarchia Assyriorum a Nino ad Sardanapalum sine interruptione duravit annis 1240. ut Eusebius docet in Chronico ; vel 1300. ut colligit Iustinus lib. I. vel supra 1400. ut vult Diodorus lib. II, cap. 7. Sic autem duravit hoc regnum, ut semper successor in regno fuerit demortui Regis filius, si verum est quod scribit Velleius Paterculus in priore volumine historiarum.

Scytharum autem regnum, quod est habitum omnium vetustissimum, nec ab ullo externo hoste destrui potuit, ut Iustinus lib. II scribit, nec est per se ullo unquam tempore dissolutum : quocirca aliquot annorum milibus regnum illud stetisse necesse est : nulla autem Respublica est quae diuturna et stabilis fuerit.

Certe Respublica potentissima Romanorum vix annos 400. numerare potuit : tot enim sunt ab exactis Regibus usque ad Imperium Iulii Caesaris. At sub Monarchis in Oriente a Iulio usque ad Constantinum ultimum sine interruptione duravit annis 1495, in Occidente autem ab eodem Iulio usque ad Augustulum supra 500. et a Carolo Magno usque ad praesentem Imperatorum annos fere 800. Sed nec illis 480. annis quibus floruit in Romano Imperio Democratia, semper eodem modo Respublica regebatur : initio enim annui Consules creati sunt ; paulo post additi Tribuni ; tum Consulibus et Tribunis sublatis creati Decemviri ; illis etiam post annum eiectis , iterum Consules et Tribuni revocati ; non raro etiam Dictatores , et aliquoties Tribuni militares cum Consulari potestate introducti. Itaque nulla una forma diu duravit, nec omnes simul ad aetatem nobilium Regnorum pervenire potuerunt.

Obiicient fortasse Rempublicam Venetorum, quae annos numerat supra mille et centum. At nec ipsa pervenit ad annos Regni Scytharum, vel Assyriorum; imo ne Francorum quidem : et praeterea non est Respublica Venetorum Aristocratia admixta Politiae, quam formam Calvinus laudat, sed Aristocratia admixta Monarchiae : nec ullum in ea civitate locum habet Democratia.

Quinta ac postrema proprietas est, facilitas gubernationis. Multum enim refert, facile ne an difficulter obtineri possit, ut civitas bene gubernetur. Facilius autem esse , ut ab uno recte civitas regatur quam a multis, his rationibus probari potest.

Primum, facilius est unum hominem bonum reperire, quam multos. Deinde facilius populi uni, quam multis parebunt. Praeterea Magistratus qui per vices , atque ad breve tempus Rempublicam gerunt, prius saepe deponere coguntur provinciam , quam Reipublicae negotia plane cognoverunt, Rex autem qui semper eodem officio fungitur, tametsi interdum tardioris ingenii sit, tamen usu atque experientia multis aliis praestat. Item, annui Magistratus negotia Reipublicae, eo quod non propria, sed communia sint, quasi aliena respiciunt ; Rex vero tanquam sua et propria ; certum autem est cum facilius, tum etiam diligentius propria, quam aliena curari. Ad haec, ubi multi sunt qui regunt, vix fieri potest, ut inde absit aemulatio , ambitio, contentio : ex quo non raro accidere solet, ut alii alios impediant, atque id efficiant, ut qui in praesentia res gerunt, male Rempublicam administrent, quo maior ad se, cum Magistratu ipsi fungentur, gloria redundet : at vero Monarcha, qui non habet cui invideat, aut cum quo de gubernatione contendat, facilius omnia moderatur.

Postremo, quemadmodum in amplis familiis, ubi multis servis idem ministerium assignatur, negligenter negotia procurantur, quod unus alii provinciam communem relinquat : sic etiam ubi multi sunt Principes Reipublicae, unus alium respicit, et dum unusquisque in collegas onus reiecit, nemo satis diligentem curam adhibet civitati. Rex autem, qui scit a se uno pendere omnia, cogitur nihil negligere. Atque hactenus quidem demonstratum est, Monarchiam simplicem simplici Aristocratiae longe praestare. Nunc ad secundam propositionem comprobandam accedamus.

Caput III: Quod Monarchia Aristocratiae et Democratiae admixta, utilior sit in hac vita, quam simplex Monarchia.

Altera igitur propositio talis erat : Regimen temperatum ex omnibus tribus formis propter naturae humanae corruptionem utilius est, quam simplex Monarchia : quae sane gubernatio id requirit, ut sit quidem in Republica summus aliquis Princeps, qui et omnibus imperet, et nulli subiiciatur : Praesides tamen provinciarum vel civitatum, non sint Regis Vicarii, sive annui iudices, sed veri Principes, qui et imperio summi Principis obediant, et interim provinciam vel civitatem suam, non tanquam alienam, sed ut propriam moderentur. Ita locum haberet in Republica, tam regia quaedam Monarchia, quam etiam Principum Optimatum Aristocratia.

Quod si his adderetur, ut neque summus ille Rex, neque Principes minores haereditaria successione dignitates illas acquirerent, sed ex universo populo optimi quique ad eas eveherentur ; iam esset etiam suus quidam locus Democratiae in Republica attributus. Hanc esse optimam et in hac mortali vita maxime expetendam formam regiminis, duobus argumentis comprobamus.

Primum enim haberet eiusmodi gubernatio ea omnia bona, quae supra demonstravimus inesse in Monarchia : et esset praeterea in hac vita gratior et utilior. Ac bona quidem Monarchiae in hac nostra gubernatione inesse, planum est : cum haec gubernatio Monarchiam quamdam vere ac proprie comprehendat : futuram autem in omnibus gratiorem, ex eo perspici potest, quod omnes illud genus regiminis magis amant, cuius participes esse possunt : quale sine dubio est hoc nostrum, cum virtuti non generi deferatur.

De utilitate vero nihil est quod dicamus, cum certum sit, non posse unum aliquem hominem per se provincias, et civitates singulas regere, et velit nolit, cogatur earum procurationem, vel administris vicariis suis, vel propriis earum Principibus demandare : et rursum aeque sit certum, multo diligentius ac fidelius Principes res suas, quam alienas Vicarios procuraturos.

Accedit alterum argumentum ex auctoritate divina. Deus enim eiusmodi regimen, quale paulo ante descripsimus, in Ecclesia sua tam veteris quam novi Testamenti instituit. Ac de veteri quidem Testamento facile probari potest : habuit enim populus Hebraeorum semper unum, sive Ducem, sive Iudicem, sive Regem, qui toti multitudini imperaret, quod pertinet ad Monarchiam : habuit praeterea multos Principes minores, de quibus ita legimus, Exod. XVIII : Electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, Tribunos, et Centuriones, et quinquagenarios, et Decanos, qui iudicabant plebem omni tempore . Id autem ad Aristocratiam pertinet. Denique ex omni plebe, non ex una aliqua tribu Principes assumebantur, ut ex eodem loco Ex. XVIII et etiam Deuter. I aperte colligitur, quod aliquo modo Democratiae est.

De Ecclesia Testamenti novi idem postea probandum erit, esse in ea videlicet summi Pontificis Monarchiam, atque Episcoporum (qui veri Principes et Pastores, non Vicarii Pontificis maximi sunt) Aristocratiam : ac demum suum quemdam in ea locum habere Democratiam, cum nemo sit ex omni Christiana multitudine, qui ad Episcopatum vocari non possit, si tamen dignus eo munere iudicatur.

Caput IV: Quod circumstantiis seclusis, Monarchia simplex absolute et simpliciter excellat.

Sequitur tertia propositio, quae talis erat : Circumstantiis seclusis, Monarchia simplex omnibus aliis gubernandi formis absolute et simpliciter praestat. Nam si ea de causa mixtum regimen inter homines Monarchiae simplici anteponimus, quod nequeat unus homo omnibus locis adesse, et necessario cogatur aut per administros vicarios suos, aut per Principes negotia Reipublicae procurare ; certe hac circumstantia personae, et aliis si quae sunt eiusdem generis exclusis, nulla erit ratio, cur simplex Monarchia aliis formis regiminis non praeferatur.

Sed habemus praeterea aliud efficacius argumentum. Siquidem Monarchia simplex in imperio Dei et Christi locum habet : debent autem Deo et Christo optima quaeque attribui ; igitur optimum regimen simplicem Monarchiam esse necesse est. Si quis autem id negare voluerit, non video quemadmodum in Marcionis ac Manichaei, atque etiam Ethnicorum errorem non prolabatur. Nam cum Mundus ab effectore suo, et sine controversia, optime gubernetur ; si Aristocratia praestantissima est forma regiminis, multi erunt Mundi huius moderatores, et quod inde sequitur, multi effectores, multa principia prima, multi Dii.

Quocirca veteres Patres, S. Cyprian. in tract. de idol. vanit., S. Iustinus in Orat. exhortat., S. Athanasius in Orat. adver. idol., quibus etiam Philo Iudaeus adiungi potest in lib. de confus. lingu. unum esse Deum, qui res omnes creatas regit, et moderatur, eo potissimum argumento probant, quia Monarchia est optimum regimen : qua etiam de causa Iustinus et Philo libros inscriptos de Monarchia Dei posteris reliquerunt.

Quae cum ita sint, excusari non potest Ioannis Calvini error, qui excaecatus odio Ecclesiasticae hierarchiae, Aristocratiam praefert omnibus aliis gubernandi formis, etiam si per se et praecisis circumstantiis omnibus consideretur. Haec enim sunt ipsius verba lib. IV Institut. cap. 20, §. 6 : « Et si ipsos status citra circumstantias inter se compares, non facile sit discernere, quis utilitate praeponderet, adeo aequis conditionibus contendunt. » Et paulo post : « Equidem si in se considerentur tres illae, quas ponunt Philosophi, regiminis formae, minime negaverim, vel Aristocratiam, vel temperatum ex ipsa et Politia statum, aliis omnibus longe excellere. » Haec ille.

At inquies, lege quod sequitur, et solutionem tuae objectionis invenies. Sic enim Calvinus subiungit : « Non id quidem per se, sed quia rarissime contingit, Reges ita sibi moderari, ut nunquam a iusto et recto discrepet eorum voluntas : deinde tanto acumine et prudentia instructos esse, ut unusquisque videat quantum satis est. Facit ergo hominum vitium vel defectus, ut tutius sit, ac magis tolerabile, plures tenere gubernacula. »

Audio : sed quid fiet de editione anni 1554, ubi verba ista non habentur ? Sed, inquies, admonitus postea emendavit errorem. Omitto quod in tanto magistro in Israel ferendum non erat, ut unquam tam graviter laberetur : illud miror, non potuisse Calvinum errorem illum corrigere, nisi secum ipse pugnaret ; nam si, ut ipse dicit, non facile est discernere, quis status praeponderet, etiam si citra circumstantias inter se comparentur : et si dum in se considerantur tres illae, quas ponunt Philosophi, regiminis formae, Aristocratia indicatur excellere ; quomodo verum est, quod statim addit : « Non id quidem per se etc. » Et : « Facit ergo hominum vitium vel defectus, ut tutius sit ac magis tolerabile, plures tenere gubernacula ? » Pugnant enim ista, ni fallor : « Si in se considerentur formae illae tres ; Aristocratia excellit. » Et : « Non id quidem per se, sed quia rarissime contingit, Reges a recto non discrepare. »

Nec minus illa pugnant : « Non potest discerni quis status praeponderet, si citra circumstantias considerentur. » Et : « Facit vitium hominum, ut Aristocratia iudicetur utilior. » Nam secluso isto vitio hominum, atque omnibus aliis circumstantiis remotis, vel excellet Monarchia, vel non : si excellet ; qua ratione verum erit illud, non posse discerni quis status praeponderet, etiam si citra circumstantias inter se comparentur ? si non excellet ; quo pacto Dei Monarchiam adversus Manichaeos atque Ethnicos defendemus ? Sed iam ad alteram quaestionem veniendum est.

Caput V: Proponitur secunda quaestio : Debeatne Ecclesiasticum regimen esse Monarchicum.

Cum demonstratum sit, Monarchiam esse optimum regimen ; secunda nascitur quaestio : An Ecclesiae Christi conveniat Monarchica gubernatio. Atque ut certa a dubiis separemus : in tribus nobis cum adversariis convenit. Unum est, in Ecclesia esse aliquod regimen, nam Cant. VI dicitur : Castrorum acies ordinata. Act. XX : Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Hebr. XIII : Obedite praepositis vestris.

Secundum est, regimen Ecclesiasticum spirituale esse et distinctum a politico ; quando enim Paulus dicebat : Qui praest in sollicitudine Rom. XII. Et : Qui bene praesunt, duplici honore digni habeantur , I. Tim. V et similia ; nondum erant ulli, aut certe rarissimi in Ecclesia saeculares Principes, quae duo docet etiam Calvinus Institut. lib. IV, cap. 11, §. 1.

Tertium est, Regem absolutum et liberum totius Ecclesiae solum Christum esse, de quo dicitur Psal. II : Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius. Et Luc. I : Et regni eius non erit finis . Itaque non quaeritur in Ecclesia absoluta et libera Monarchia, vel Aristocratia, vel Democratia, sed talis qualis esse potest ministrorum et dispensatorum, cum dicat Paulus, I. Cor. IV : Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei .

Et quidem adversarii existimant, regimen Ecclesiasticum hominibus commissum a Christo, nullo modo esse Monarchicum, sed Aristocraticum, et Democraticum, quamquam nec ipsi inter se omnino conveniunt. Illyricus enim Cent. I, lib. II, cap. 7. docet, nullum esse in Ecclesia qui omnibus praesit, sed totam auctoritatem Ecclesiasticam esse, tum in ministris, tum in populo : tamen in lib. de Episcop. elect. summam potestatem attribuit multitudini totius Ecclesiae, existimatque, Democratiam in Ecclesia habere primas partes, secundas vero Aristocratiam, id est seniorum congregationem. Calvin. autem e contrario in Instit. lib. IV, cap. 11, §. 6. summam potestatem Ecclesiasticam tribuit coetui seniorum, quibus vult praesse Episcopum, ut Consulem Senatui. Et ibidem aperte docet, maiorem esse auctoritatem coetus Seniorum, quam Episcopi : plebi autem tribuit quidem Calvinus aliquid, sed minus quam coetui Seniorum. Porro Ioannes Brentius in prolegom. cont. Pet. a Soto, concedit summam potestatem Optimatibus : sed eos non vult esse Episcopos, sed Principes saeculares, quos nobilissima Ecclesiae membra esse contendit.

Iam vero Doctores Catholici in eo conveniunt omnes, ut regimen Ecclesiasticum hominibus a Deo commissum, sit illud quidem Monarchicum, sed temperatum, ut supra diximus, ex Aristocratia et Democratia. Id quod praecipue tractant B. Th. in IV cont. Gent. cap. 76. Io. de Turrecrem. lib. II de Eccl. cap. 2. et Nicolaus Sanderus in libris de visibili Monarchia Ecclesiae. Quorum vestigiis insistentes, quatuor propositiones in medium adferemus, ac pro viribus defendemus. Prima erit, Regimen Ecclesiae non esse praecipue penes populum. Secunda, Non esse penes Principes saeculares. Tertia, Non esse potissimum penes Principes Ecclesiasticos. Quarta, Esse praecipue penes unum summum totius Ecclesiae Praesidem ac Sacerdotem.

Caput VI: Quod Ecclesiae gubernatio non sit Democratia.

Prima igitur propositio, quae regimen Ecclesiasticum negat esse populare, his argumentis confirmari potest. Primum ex quatuor rebus, quae inesse debent in omni populari gubernatione.

Primo. Ubi est populare regimen, Magistratus ab ipsa plebe constituuntur, atque ab eadem auctoritatem sumunt : cum enim plebs per se ad ius dicendum sedere non possit, debet saltem alios constituere, qui nomine suo id faciant. Quocirca M. Tul. init. II, Agr. Consulatum, qui summus erat in Republica Romana Magistratus, populi beneficium vocat ; et ibidem dicit, consuevisse creari Consules ad suffragia populi.

Secundo. Ubi est populare regimen, appellatur a sententia Magistratus in rebus gravioribus ad iudicium populi ; id consuetum fuisse in Republica Romana testatur Livius lib. II et IV, quod idem de Republica Atheniensium docet Plutarchus in Solone.

Tertio. Leges quibus Respublica gubernanda est, a Magistratu quidem proponuntur, sed a populo iubentur, ut constat ex Livio lib. III. Idem cognosci potest ex Orat. M. Tullii de lege Manil. et de lege Agr. ad pop. Rom.

Quarto. Accusari solent Magistratus apud populum, necnon dignitate privari, et in exilium deportari, vel etiam morte mulctari, si ita populo videatur : exempla sunt plurima. Romani enim ex duobus primis Consulibus quos creaverant, Tarquinium Collatinum, solum propter odiosum nomen Tarquiniorum, ante tempus Magistratu privarunt, ut refert Livius lib. II. Iidem cum Decemviros creavissent, eosdem postea invitos deposuerunt, teste Livio lib. II.

Iam quod nihil horum conveniat Christianae plebi, facillimum est demonstrare. Ac primum de primo, satis ex eo constat, quod in tota Scriptura non est unum verbum, quo detur auctoritas plebi creandi Episcopos, vel Presbyteros : est autem quo datur Episcopo talis auctoritas ad Tit. I : Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut constituas per Civitates Presbyteros, sicut et ego disposui tibi . Deinde Apostoli, qui primi fuerunt Ecclesiae Ministri, a Christo, non ab Ecclesia leguntur electi et constituti, Marc. VI. Primi quoque Episcopi post Apostolos, quo tempore purissima erat Ecclesia, non a populo, sed ab Apostolis facti sunt, ut cognosci potest vel ipsa historia Magdeburgensium. Nam Cent. I, lib. II, cap. 2, col. 15. testantur Centuriatores, Iconii et Antiochiae a Paulo datos esse pastores et cap. 10, col. 624. docent ex Nauclero aliisque historicis, Apollinarem Ravennae, Maternum Treveris, et Hermagoram Aquileiae a B. Petro Episcopos esse constitutos.

Ad haec B. Irenaeus lib. III cap. 3. asserit, Linum ab Apostolis Petro et Paulo Romae factum Episcopum. Tertullianus de praescript. scribit, Clementem Romae a Petro factum Episcopum, et Polycarpum Smyrnae, a Ioanne. Euseb. lib. III, cap. 4. hist. affirmat, Timotheum Ephesiis, et Titum Cretensibus a Paulo Episcopos datos. Nicephorus lib. II, cap. 41. scribit a Matthaeo Apostolo Platonem Episcopum factum in oppido quodam Anthropophagorum, nomine Mirema. S. Marcum a B. Petro creatum Episcopum, et Alexandriam missum scribit Leo Epist. 81. ad Dioscorum et Beda lib. de sex aetat. in Claudio. Dionysium quoque Areopagitam a Paulo Athenarum constitutum Episcopum, colligitur ex Eusebio lib. III, cap. 4. hist. et clarissime idem asserit Beda in Martyrologio. Idem de multis aliis, si opus esset, facile possemus ostendere. Quae cum ita sint, satis apparet, in ipsa prima et purissima Ecclesia nullum locum habuisse Democratiam, cum Ecclesiasticum Magistratum non plebs, sed Apostoli constituerint.

Neque secundum illud de appellatione ad populum convenit plebi Christianae. Nusquam enim est auditum in Ecclesia, ut appelletur ab Episcopis ad populum, neque ut populus absolverit, quos Episcopi ligaverant vel ligaverit quos Episcopi solverant. Neque etiam umquam accedit ut populus iudicaverit de controversiis Fidei : et nos quidem proferimus multa iudicia Episcoporum, et praecipue summi Pontificis, quae exstant in tomis Conciliorum. At adversarii non possunt vel unum iudicium plebis adferre.

Adde, quod sunt innumera Scripturae, Conciliorum, et Patrum testimonia, quibus probatur, nullo modo convenire Christianae plebi exercere iudicia Ecclesiastica : quae nos partim attulimus in quaestione de iudice Ecclesiastico, et partim adferemus in quaestionibus de Conciliis. At certe si in Ecclesia vigeret status popularis mirum esset in istis 1500 annis, nihil umquam fuisse a populo iudicatum.

Porro tertium illud de legibus ferendis minus etiam convenit plebi. Omnes enim leges Ecclesiasticae, vel a Pontificibus, vel Conciliis inveniuntur latae, nec umquam exspectatum est suffragium populi, ut ex eo censerentur auctoritatem habere. Hinc Act. XV, B. Paulus transiens Syriam et Ciliciam, praecipiebat populis, ut custodirent praecepta Apostolorum et Seniorum. Nulla autem exstat lex, quae dici possit plebiscitum in Ecclesia, quales leges permultae exstabant in Republica Romanorum.

Denique illud extremum de iudicando Magistratu minime omnium convenit. Nullus enim poterit ostendi Episcopus, qui a populo fuerit, vel depositus, vel excommunicatus : cum plurimi inveniantur depositi, et excommunicati a summis Pontificibus et Conciliis generalibus. Certe Nestorium ab Episcopatu Constantinopolitano depositum a Concilio Ephesino ex mandato Coelestini Papae, testatur Evagrius lib I, Cap. 4. et Dioscorum episcopatu Alexandrino privatum a Concilio Chalcedonensi ex sententia S. Leonis, patet ex ipso Concilio act. III. atque haec quidem est ratio prima.

Altera ratio sumitur a sapientia Dei. Non enim credibile est Christum Regem sapientissimum instituisse in Ecclesia sua illud regimen quod est omnium deterrimum : deterrimum autem regimen esse Democraticum, docet Plato in Axiocho : « Quis, inquit, beatus esse possit vulgi vivens arbitrio, tametsi faveatur ei, plaudaturque etc. » Arist. lib. VIII, Eth. cap. 10. ex tribus formis regendae multitudinis Monarchiam optimam, Democratiam pessimam esse pronuntiat. Plutarchus in Solone refert, Anacharsidem Scytham miratum, quod in Graecia sapientes dicerent, stulti iudicarent : quia nimirum Oratores dicebant, populus iudicabat. Idem in Apophtheg. dicit, Lycurgum interrogatum, cur Spartae non instituisset Democratiam ; respondisse interroganti, ut ipse primus domi suae eam institueret.

Ex nostris S. Ambrosius lib. V. hexam. cap. 21. de multitudine vulgi dicit : « Non merita virtutis expendit, nec publicae utilitatis emolumenta rimatur,sed mobilitatis mutat incerto. » Hieronymus in cap. XXI Matth. « Semper, inquit, turba mobilis est, nec in proposita voluntate persistens, atque in morem fluctuum diversorumque ventorum huc illucque traditur. »

S. Chryst. hom. 2. in Jo. definit populum, quiddam tumultus perturbationisque plenum e stultitia maiori ex parte constans atque compositum, temere instar fluctuum maris varia et pugnante sententia saepenumero iactatum ; deinde subdit : « Qui ergo sub eiusmodi servitio premitur, non omnium est sane miserrimus ? » Accedit etiam ratio. Nam non potest non pessimum esse regimen, ubi sapientes reguntur a stultis, periti ab imperitis, boni a malis : tale autem est regimen Democraticum ; nam ubi viget Democratia, plurium suffragiis omnia statuuntur : constat autem semper plures esse stultos, quam sapientes : malos, quam bonos ; imperitos, quam peritos.

Ad haec, si ut Arist. lib. I, polit. cap. 1 et 3. docet, qui pollent ingenio, ii naturaliter Domini sunt eorum, qui sunt tardiores : et ut S. ait Aug. lib. de utilit. cred. cap. 12. « Melius stulti homines viverent, si servi possent esse sapientium. » Quis non videt quanta perturbatio ordinis sit, gubernacula Reipublicae inconditae plebis multitudini permittere.

Postremo, si plebs haberet auctoritatem aliquam in Ecclesia gubernandi, vel eam a se haberet, vel ab alio : non autem a se, quia non est de iure naturae vel gentium haec potestas, sed de iure divino et supernaturali. Non enim est similis civili potestati, quae est in populo, nisi a populo transferatur in Principem. Nec habet plebs ab alio: debet enim a Deo habere si ab alio habet : at a Deo non habet ; siquidem in lib. Dei, id est, in sacris litteris nusquam traditur populo potestas docendi, pascendi, regendi, ligandi, solvendi, sed semper populus vocatur grex, qui pasci debeat. Petro autem dicitur : Pasce oves meas, Jo. ult. Episcopos posuit Spiritus sanctus regere Ecclesiam Dei, Actor. XX . Habemus igitur non esse popularem Ecclesiae gubernationem. Sed adversus hanc propositionem tria sunt argumenta. Primum sumitur ex verbis illis, Matth. XVIII. Dic Ecclesiae ubi videtur summum tribunal, Ecclesiae penes Fidelium universitatem esse constitutum.

Respondemus : illud Dic Ecclesiae significare, defer ad publicum Ecclesiae iudicium, id est ad eos, qui publicam personam in Ecclesia gerunt. Ita enim Chrysostomus exponit, Dic Ecclesiae id est, Praesuli : quod idem sane confirmat Ecclesiae consuetudo ; nec enim unquam vidimus, aut audivimus, aliquem criminosum apud multitudinem populi causam dixisse : sed qui apud Episcopum causam dixerit, saepe vidimus, saepius audivimus.

Alterum argumentum ducitur ex cap. I et VI Actorum Apostolicorum. Nam Act. I tota Ecclesia elegit Matthiam : et Actor VI eadem Ecclesia elegit septem Diaconos : et Patres passim docent, Episcoporum electionem ad populum pertinere.

Respondemus : de electione ministrorum alio loco a nobis disputandum esse. Interim vero negamus, ex illo iure, quod habuit aliquando populus in electione ministrorum, Democratiam Ecclesiasticam ullo modo probari : siquidem populus non ordinavit unquam, neque creavit ministros, neque tribuit illis ullam potestatem, sed nominavit solum et designavit, sive ut Veteres loquuntur, postulavit eos quos ab Episcopis per manus impositionem ordinari cupiebat. Quare Actor. VI. dicunt Apostoli : Considerate viros boni testimonii septem, quos constituamus super hoc opus . Ubi solum tribuunt populo, ut quaerat et offerat aliquos idoneos ad illud munus : sed oblatos Apostoli, non populus Diaconos creaverunt. Quod etiam Cyprianus docet : Apostolos, inquit, Dominus elegit, Diaconos Apostoli sibi constituerunt, lib. III. epist. 9.

Praeterea, quando etiam populus vere crearet Episcopos, non continuo esse Ecclesiasticum regimen praecipue Democraticum. Nam ut sit aliquod regimen Democraticum, requiritur quidem ut populus constituat Magistratus, sed multa alia requiruntur ; neque id solum per se sufficit. Primi enim Reges electi sunt a populo, et tamen eorum regimen Monarchicum est, et non Democraticum.

Pari ratione Imperatores Romani eligebantur olim a militibus, et nunc a certis Principibus eliguntur : et nihilominus Imperium ad Monarchiam pertinet, non ad Democratiam ; ut enim Democratia esset, oporteret, ut facta electione Principis, adhuc maior esset in populo quam in Principe auctoritas, et a sententia Principis ad iudicium populi provocaretur. Id quod non fit in Ecclesia, quemadmodum nec in regno aut Imperio Romanorum. Quod intelligens Valentinianus senior, ut refert Sozomenus lib. VI, cap. 6. cum ei milites collegam in Imperio dare vellent, respondit : « Me ad Imperium eligere penes vos erat : sed cum iam a vobis electus sim, consortem Imperii quem postulatis, non amplius in vestra, sed in mea tantum potestate eligere situm est. »

Tertium argumentum ab auctoritate Sanctorum Cypriani et Ambrosii petunt. Cyprianus lib. III epist. 14. ad Presbyteros et Diaconos scribens de quibusdam turbulentis fratribus : « Interim, inquit, prohibeantur offerre, acturi et apud nos, et apud plebem universam causam suam etc. » Ambrosius in epist. 32. agens de iudicio Fidei : « Iam ipse Populus, inquit, iudicavit. Item Auxentius, inquit, vestrum refugit examen. »

Respondeo : S. Cyprianum consuevisse fere omnia negotia maiora tractare coram clero et populo, et nihil agere sine eorum consensu. Caeterum, hoc faciebat sponte sua, non coactus ulla lege, ut patet lib. III, epist. 10. ubi sic ait : « Quando a primordio Episcopatus mei statuerim, nihil sine consilio vestro, et sine consensu plebis mea privata sententia gerere etc. » At non propterea Cyprianus clero aut populo subiectus erat : quemadmodum nec Assuerus Rex sapientibus illis viris, quorum faciebat cuncta consilio, ut legimus in lib. Esther., cap. I. et quando etiam Cyprianus sponte se clero et populo subiecisset, quod non est ullo modo credibile, non continuo legem toti Ecclesiae praescripsisset.

Quod vero ad Ambrosium attinet, loquitur eo loco S. Ambrosius de iudicio privato, quo quisque statuit quid sibi sequendum sit, non de publico iudicio, quod auctoritatem habeat caeteros obligandi. Id quod ex verbis eiusdem Ambrosii perspici potest ; sic enim ait ibidem : « Veniant plane si qui sunt ad Ecclesiam, audiant cum populo, non ut quisque iudex resideat, sed ut unusquisque de suo affectu habeat examen, eligat quem sequatur. » Vide plura, quae ad hunc locum facere possunt, in lib. I de Conciliis, cap. 19 et 20.

Caput VII: Quod non sit Ecclesiasticum regimen penes Principes saeculares.

Altera propositio, quae negat, Ecclesiasticum regimen ad saeculares Principes pertinere, adversus duos Brentii errores pugnat. Primus error Brentii est, Optimates Ecclesiae esse Principes saeculares : Episcopos vero adeo Brentius deprimit, ut velit esse Principum mancipia. Secundus est, ad hos Optimates curam et regimen Ecclesiae praecipue pertinere. Quos errores habuit etiam Henricus VIII, Angliae Rex : is enim se caput Ecclesiae Anglicanae constituit, et eodem modo censuit, alios Principes capita suprema Ecclesiae in suis ditionibus esse debere.

Ac primus quidem error facile refutatur : Primo ex illis propheticis verbis, Psal. XLIV : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos Principes super omnem terram .

Sic enim hunc locum B. Aug. exponit, pro patribus, id est Apostolis nati sunt filii, id est Fideles multi, quos Deus constituit Episcopos, et eo modo Principes super omnem terram. Et S. Hieron. in eundem locum : « Fuerunt, inquit, o Ecclesia, Apostoli patres tui, quia ipsi te genuerunt, nunc autem quia illi recesserunt a Mundo, habes pro his Episcopos filios. » Et infra : « Principes Ecclesiae, id est, Episcopi constituti sunt. » Nec multo aliter Graeci Patres, Chrysostomus et Theodoretus exponunt, qui per Patres Patriarchas ; per filios Principes Apostolos intelligunt. Item Apost. I. Cor. XII. et Eph. IV. Deus, inquit, in Ecclesia posuit primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio et Doctores .

Si primi sunt Apostoli, qui Episcopi fuerunt, et quibus Episcopi succedunt : certe primi non sunt Reges et Principes saeculares ; imo, ut recte annotavit Damascen. in 2. Orat. pro imagin., Apostolus Reges non solum non posuit primo loco, sed nec ullo alio, ut indicaret, non esse Reges Ecclesiae Magistratus, sed tantum saeculi.

Secundo refutatur ex Patribus. Ignatius in epist. 7. ad Smyrnen., nihil esse dicit honorabilius Episcopo in Ecclesia : et addit, primum honorem deberi Deo, secundum Episcopo, tertium Regi. Nazianzenus in Orat. ad cives timore perculsos. Chrysost. lib III de sacerdot., et hom. 4. in cap. VI Isaiae et Ambrosius lib. de dignit. sacerd., cap. 2. Episcopum Regi apertissime anteponunt.

Quin etiam Chrysost. hom. 83. in Matth. Reges non Episcopis solum, sed etiam Diaconis subiicit ; sic enim Diaconum suum loquitur : « Si dux, inquit, quispiam, si Consul, si is qui diademate ornatur, indigne adeat, cohibe et coerce, maiorem tu illo habes potestatem. » Aug. in Psal. XCVIII. probat, Mosem fuisse sacerdotem ea ratione, quia Moses maximus fuit, et nihil est maius sacerdote. Et Gelasius in epist. ad Anastasium : « Nosti, inquit, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate rerum terrenarum, tamen praesulibus divinarum devota colla submittis. » Et infra : « Subdi, inquit, te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse. Nosti itaque ex illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam redigi posse voluntatem. »

Gregorius lib. XIII Moral. cap. 19. asserit, prima membra in corpore Domini esse sacerdotes, Et lib. IV, epist. 31. ad Mauritium docet, sacerdotes esse Deos quosdam inter homines, et propterea ab omnibus etiam Regibus honorandos : quod idem et docet et probat Nicolaus I. in epist. ad Michaelem.

Tertio ex gestis Episcoporum et Regum. Nam Fabianus Papa primum Imperatorem Christianum Philippum exclusit a communione Sacramenti altaris in die Paschalis, propter quaedam eius peccata publica : nec antea eum admisit, quam ille confessione et poenitentia peccata purgavit. Scribit hoc Eusebius lib. VI, cap. 25. hist. Item Constantinus aperte professus est, de Episcopis se iudicare non posse, ut qui Dii quidem sint : sed contra potius eorum se stare subiectum iudicio ; scribit Ruffinus, lib. I, c. 2. hist.

Theodosium Seniorem B. Ambrosius ab Ecclesiae liminibus expulit, et poenitentiam publicam subire coegit : ac deinde cum Imperator in Ecclesia ad loca sacerdotum ascendere atque ibidem sedere vellet, iussiteum Ambrosius descendere, et cum plebe consistere : id quod ille libenter fecit : scribit Theodoretus lib. V hist. cap. 17.

Denique Maximus Imperator, cum in convivio sederet, assidente quoque B. Martino, et pincerna primum calicem Imperatori ut omnium nobilissimo vellet offerre, ille ad Episcopum misit, qui non recusavit, sed primus bibit, et postea non Imperatori, sed Presbytero suo calicem tradidit : nullum scilicet existimans digniorem qui post se biberet ; nec integrum sibi fore, si aut Regem, aut eos qui a Rege erant proximi, Presbytero praetulisset, ut scribit Sulpitius in vita S. Martini.

Postremo refellitur idem error duplici ratione. Primum, Episcopus Regem inungit, docet, ligat, solvit, benedicit : ait autem Apostolus ad Hebr. VII : Sine contradictione est minus quod a meliore benedicitur .

Praeterea, principatus saecularis institutus est ab hominibus, estque de iure gentium : at principatus Ecclesiasticus est a solo Deo, et de iure divino ; ille regit homines, ut homines sunt, et magis ratione corporum quam animarum ; iste vero regit homines, ut Christiani sunt, et magis ratione animarum quam corporum ; ille habet pro fine temporalem quietem et salutem populi ; iste vitam et felicitatem sempiternam ; ille utitur naturalibus legibus et institutis humanis ; iste legibus divinis et Sacramentis divinitus institutis ; ille gerit bella cum hostibus paucis et visibilibus ; iste cum invisibilibus et infinitis.

Sed contra obiicit Brentius : Episcopi servi sunt Ecclesiae, II. Cor. IV : Non nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum, nos autem servos vestros per Iesum. Quanto igitur magis Regum servi erunt, praesertim cum de Regibus dicat B. Petrus, I. Pet. II : Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive Regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis .

Respondeo ; duplex esse genus servitutis : omnes enim qui laborant in alterius commodum, dicuntur ei servire ; sed quidam laborant et serviunt alteri eum regendo, eique praesidendo ; quidam laborant et serviunt obediendo et parendo ; qualia proprie sunt mancipia : Episcopi autem servi sunt Ecclesiae, sed ad priorem modum ; quemadmodum etiam Magistratus servit Reipublicae, et Rex populo (si Rex, non tyrannus sit) et pater filiis et magister discipulis.

Quare B. Paulus, I. Corin. IV, quorum se dixerat servum, eorum patrem se esse dicit : Per Evangelium, inquit, ego vos genui, Et addit : Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis? Et Heb. XIII : Obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Et Act. XX : Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei . Hac ratione B. Gregor. servum servorum Dei se vocat. Et B. August. lib. IX confess. capit. ult. « Inspira, Domine, inquit, servis tuis fratribus meis, filiis tuis dominis meis, quibus voce, et corde, et litteris servio. » Et B. Bernardus lib. II de consider. ait, Eugenium, cum factus esset Pontifex, elevatum super gentes et regna, sed ad ministrandum, non ad dominandum.

At, inquies, Reges sunt Reges etiam in Ecclesia, et illis Christiani subiecti esse debent, tanquam praecellentibus. Verum est id quidem, sed in iis rebus tantum, quae ad statum politicum pertinent. Praesunt enim Christiani Reges hominibus Christianis, non ut Christiani, sed ut homines sunt, quemadmodum etiam Iudaeis et Turcis interdum praesunt : et ipsi Reges, non ut Christiani sunt, praesunt, sed ut homines politici ; nam ut Christiani oves sunt pastoribus Episcopis subiecti, ut Nazianzenus docet in Orat. ad cives timore perculsos, et ut S. ait Ambrosius in Orat. de traden. Basil. nihil honorificentius dici potest, quod ut Imperator Ecclesiae filius esse dicitur : Imperator enim bonus intra Ecclesiam non supra Ecclesiam est.

Posterior Brentii error ex iis quae dicta sunt facile refutatur. Si enim Principes non Ecclesiae Optimates ; ad eos non pertinet Aristocratia Ecclesiae. Sed possunt praeterea adiungi haec argumenta.

Primum. Regimen Ecclesiae supernaturale est ; nemini igitur convenit nisi cui Deus commisit : legimus autem in Scripturis commissum Apostolis et Episcopis eorum successoribus. Nam Petro Apostolo dictum est : Pasce oves, Jo. ult. et de Episcopis dicitur, Act. XX : Quos posuit Deus Episcopos regere Ecclesiam Dei . De Regibus nihil eiusmodi usquam legimus.

Deinde ad annos ferme 300 nullus fuit in Ecclesia saecularis Princeps, excepto solum Philippo Imperatore, qui brevissimo tempore supervixit : et forte aliquis in provinciis non subiectis Imperio Romano ; et tamen eamdem habuit regiminis formam, non igitur Principes saeculi Christi Ecclesiam regunt.

Item qui habent summam potestatem in Republica, ii possunt omnia, quae inferiores Magistratus possunt. Quis enim prohibere posset Regem, si eas causas per se cognoscere et iudicare vellet, quas Proregibus, et Praetoribus, et iudicibus minoribus commisit? At non possunt Reges officium Episcopi, Presbyteri, Diaconi sibi usurpare, qualia sunt, verbum Dei praedicare, baptizare, consecrare etc. non igitur sunt Reges supremi Ecclesiae magistratus.

Non posse autem Reges officia sacerdotum invadere, ita probamus. In primis Reges non solum viri, sed etiam foeminae esse possunt : at foeminas publice docere Apostolus prohibet, I. Corinth. XIV, et I. Tim. II, et Pepuzitae ab Epiphanio haer. 49. et August. haer. 27. inter haereticos numerantur, quod foeminis sacerdotium attribuerint.

Deinde in II. Paral. XIX Iosaphat Rex optimus : Amarias, inquit, Sacerdos et Pontifex in his quae ad Deum pertinent, praesidebit: porro Zabadias super ea opera erit, quae ad Regis officium pertinent. Et II. Paral. XXVI, cum Ozias Rex vellet thus adolere, prohibuit eum Pontifex, dicens : Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum . Et cum ille perseveraret, continuo gravissima lepra divinitus percussus est. Quod si in testamento veteri non poterat Rex fungi munere sacerdotum, multo minus in novo, ubi sunt munera sacerdotalia longe augustiora.

Item in Synodo Matisconensi can. 9. in Concilio Milevitano, can 19. et Toletano III, can. 13. puniuntur gravissime clerici, qui causam Ecclesiae ad iudicem saecularem deferunt. Et Ambrosius epist. 33. ad Sororem, dicit, se Valentiniano dixisse : « Noli te gravare Imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, aliquod imperiale ius habere. Publicorum tibi moenium ius commissum est, non sacrorum etc. » Item Theodosio Imperatori dixisse eundem Ambrosium : « Purpura Imperatores facit, non sacerdotes ; » refert Theodoretus lib. V, cap. 18. hist. qui etiam lib. IV, cap. 18. scribit, Eulogium quemdam, cum ei Modestus Praefectus Valentis Imperatoris Ariani dixisset : « Coniungere cum Imperatore », facete respondisse : « Numquid una cum Imperio ille etiam Pontificatum est consecutus. »

Athanasius quoque in epist. ad solit. vit. agent., reprehendit Constantium, quod se rebus Ecclesiasticis admisceret, et addit, Hosium Episcopum Cordubae eidem Constantio dixisse : « Ne praecipe nobis in hoc genere, sed ea potius a nobis disce : tibi enim Deus imperium commisit, nobis ea quae sunt Ecclesiae concredidit. » Similia eidem Constantio Leontium Episcopum dixisse, testatur Suidas in voce Leontius. Sulpitius lib. II sac. hist. cir. fin. refert, S. Martinum Maximo Imperatori dixisse, novum esse et inauditum nefas, ut causam Ecclesiae Iudex saeculi iudicaret.

B. Augustinus epist. 48, 50 et 165. docet, piorum Regum munus esse, Ecclesiam defendere, severisque legibus ac poenis blasphemos, sacrilegos, et haereticos ab Ecclesia damnatos coercere : sed ibidem reprehendit Donatistas, quod causam Episcopalem non ad Coepiscopos, sed ad Regem terrenum iudicandam detulissent. S. Greg. lib. V, epist. 125. de Mauritio Imperatore loquens : « Notum est, inquit, piissimos dominos disciplinam diligere, et ordinem servare, Canones venerari, et in causis se sacerdotalibus non miscere. » Idem prolixe docet Ioannes Damascenus in 1 et 2. Orat. pro imag. Denique Basilius Imperator, in VIII Synodo diserte asseruit, nec sibi, nec ullis laicis licere negotia sacerdotalia tractare ; quod idem professum etiam Valentinianum Seniorem testatur Sozomenus, lib. VI, cap. 7.

Argumenta Brentii sumuntur ab exemplis Testamenti veteris, ubi legimus, Mosem, Iosue, Davidem, Salomonem, Iosiam, qui Duces aut Reges erant, saepe se in negotiis religionis miscuisse. Addit etiam Brentius ad argumenti confirmationem, Regibus a Deo commissam esse custodiam legis divinae, et idcirco ad eos curam Ecclesiae pertinere. Sic enim Apostolus ait, Rom. XIII : Non sine causa gladium portat. Minister enim Dei est, vindex in iram ei qui male agit .

Respondemus : Mosem non solum Ducem, sed etiam Sacerdotem summum fuisse, ut in quaestione de Iudice controversiarum lib. III de verbo Dei demonstratum est : caeteros autem quaedam interdum egisse extraordinaria auctoritate, non tam ut Reges, quam ut Prophetas. Sed non propterea delendam fuisse ex Deuteronom. legem illam, qua ordinarie in dubiis de religione, remittebantur homines, non ad Regem, sed ad Sacerdotem Levitici generis, Deuter. XVII ; quocirca, ut supra diximus, Ozias Rex punitus est lepra, quod munus Sacerdotis sibi assumpsisset.

Ad confirmationem autem respondemus : Reges custodes esse debere legum divinarum, sed non interpretes ; ipsorum est enim edictis et poenis impedire blasphemias, haereses, sacrilegia : quae sint autem haereses, et contra, quae sit Fides Orthodoxa, ab Episcopis discere debent ; quod Imperatores pios, Constantinum, Valentinianum, Gratianum, Theodosium, Martianum fecisse, ex ipso Codice cognosci potest l. cunctos populos, tit. de sum. Trinit. et Fid. Cathol. et in toto tit. de haeret. Vide plura in quaestione de Iudice controversiarum ; et in quaestione de Praeside Concilii generalis.

Caput VIII: Quod non sit Ecclesiasticum regimen praecipue penes Episcopos.

Sequitur tertia propositio, quae Ecclesiae regimen non esse praecipue penes Episcopos et Presbyteros adversus duos Calvini errores docet. Prior Calvini error est, Episcopos et Presbyteros iure divino pares esse. Posterior autem est, in coetu Seniorum supremam Ecclesiae potestatem residere. In quo errore fuit Ioannes Hus, ut ex art. 27, 28, et 29. in Concilio Constantiensi sess. XV. damnatis intelligi potest.

Ac prior quidem error in ea disputatione commodius refutabitur, quam de clericis, suo loco instituemus. Satis erit interim, hunc errorem priorem ex posteriore refellere : siquidem hi duo errores inter se pugnant. Si enim Ecclesia regitur ab Optimatibus, ut habet secundus error ; certe Presbyteri non sunt Optimates : vel si Presbyteri sunt Optimates ; Ecclesia non regitur ab Optimatibus, id est a coetu Seniorum, vel inter illos Seniores includuntur soli Episcopi, qui sunt veri Ecclesiae optimates, vel includuntur etiam Presbyteri : Si soli Episcopi, sequitur Presbyteros non esse pares Episcopis, neque esse optimates, et tunc refellitur prior error Calvini : si Presbyteri includuntur, sequitur Ecclesiam non regi ab Optimatibus, sicut a coetu Seniorum, qui erat posterior error Calvini. Constat enim, in Conciliis generalibus, in quibus de administratione totius Ecclesiae agitur, et ubi leges, quibus Ecclesia regitur, feruntur vel abrogantur, nunquam interfuisse Presbyteros cum auctoritate definiendi, nisi essent Legati, et locum tenerent aliquorum Episcoporum : id quod non opus est aliter probare, quam ex ipsis actis Conciliorum, quae adhuc exstant.

Iam vero error posterior, qui huius loci proprius est, his rationibus confutatur. Primum nusquam in Scripturis legitur collata summa potestas Concilio sacerdotum : quaecumque enim auctoritas Apostolis caeterisque discipulis concessa a Christo est, non solum omnibus sed etiam singulis concessa est ; neque ad eam exercendam erat opus Concilio : poterant enim sine dubio Apostoli singuli, et possunt etiam nunc singuli Episcopi, docere, baptizare, solvere, ligare, ordinare Ministros etc. solus est locus Matth. XVIII, ubi tribuitur aliquid Concilio, cum dicitur : Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum .

At neque hic explicatur, quae sit potestas Concilii, summane, an mediocris, an infima : et Calvinus ipse, adversus quem praecipue disputamus lib. IV Instit. cap. 9, §. 2. hunc Evangelii locum adeo non magni facit, ut dicat, eum nihilominus in quemvis particularem coetum competere, quam in Concilium universale. Itaque non est cur in praesentia de hoc loco multum laboremus.

Secundo, si penes Optimates esset summum Ecclesiae regimen ; sequeretur, Ecclesiam fere semper carere Rectoribus, et ut plurimum neminem esse, cui curae sit commune bonum : proinde Rempublicam Ecclesiasticam omnium esse miserrimam ; Optimates enim cum pares inter se sint, non possunt commune bonum, ut par est, administrare, nisi vel congregati sint, vel aliquem elegerint communi consensu Magistratum, cui omnes obediant ; quemadmodum Romani suos Consules eligebant.

At in Ecclesia rarissime congregantur Optimates ad generale Concilium. Primis enim 300 annis nulla fuit congregatio generalis : postea vero vix centesimo quoque anno : Magistratum autem, cui Ecclesia universa saltem ad tempus pareret, nullum unquam Optimates isti crearunt ; nam si creassent aliquem, is maxime fuisset unus ex primariis quinque Patriarchis, qui semper in Ecclesia prae caeteris eminuerunt ; at Patriarcham Romanum nunquam habuisse hanc potestatem adversarii contendunt : de caeteris quatuor res certissima est ; nunquam enim Alexandrinus Patriarcha aliquid iuris habuit extra Aegyptum, neque alii extra suas regiones.

Quare S. Hieronymus in epist. ad Pammach. advers. Io. Episc. Hieros. : « Responde, inquit, mihi. Ad Alexandrinum Episcopum Palaestina quid pertinet ? » Et Chrysostomus in epist. priore ad Innocent. I graviter queritur de Theophilo Patriarcha Alexandrino, qui se negotiis Ecclesiasticis extra suam provinciam ingerebat : « Neque enim, inquit, aequum est, ut qui in Aegypto sunt, iudicent eos qui in Thracia. »

Quam autem hoc sit absurdum, ut Ecclesia Catholica, quae adeo est una, ut una civitas, una domus, unum corpus in Scripturis dicatur ; nullum in terris habeat qui eius curam gerat, quis non videt ? Nam si Ecclesiae particulares non essent inter se ita colligatae, ut unum corpus facerent ; sufficeret unicuique suus rector : nunc autem non magis possunt uno aliquo rectore carere, quam possit unus grex uno pastore, et unum corpus suo capite.

Tertio, si esset in coetu Optimatum summa potestas, quo numerosius cogeretur Concilium, eo plus haberetur auctoritatis : neque unquam evenire posset, ut minori Concilio plus tribueretur quam maiori.

At Concilium Ariminense Episcoporum 600 nullius unquam auctoritatis in Ecclesia Catholica habitum est : Concilium autem primum Constantinopolitanum 150 Episcoporum summae semper auctoritatis fuit. Ac nos quidem Catholici huius rei causam reddimus, quod illud fuerit a Pontifice Summo in quo est summa Ecclesiae potestas reprobatum : hoc autem confirmatum ; qui autem summam potestatem tribuunt Optimatibus, nullam causam possunt adferre, cur Ariminense Concilium damnent, Constantinopolitanum autem amplectantur. At, inquiunt, Ariminense Concilium erravit, non erravit Constantinopolitanum ; propterea hoc amplectimur, illud damnamus. Sed quid est hoc aliud quam se Conciliorum et totius Ecclesiae Iudicem facere ?

Quarto, tametsi Democratia est absolute pessimum regimen : tamen Ecclesiae perniciosior esse videtur Aristocratia. Siquidem summum Ecclesiae malum haeresis est : haereses autem ab Optimatibus potius, quam a plebeis hominibus excitantur. Certe Haeresiarchae fere omnes, aut Episcopi, aut Presbyteri fuerunt ; itaque sunt haereses quaedam quasi Optimatum factiones, sine quibus nullae essent in Ecclesia populorum seditiones. Factiones autem nunquam facilius, et frequentius oriuntur, quam cum Optimates regunt, ut non solum experimento, et Philosophorum testimonio, sed etiam Calvini ipsius confessione lib. IV Instit. cap. 20, §. 8. comprobari potest.

Sed obiiciunt tria Scripturae testimonia, adiunctis etiam tribus testimoniis Patrum. Primum est. Act. XV, ubi legimus, primam controversiam in Ecclesia exortam, non ab uno aliquo summo iudice fuisse definitam, sed a conventu Apostolorum et seniorum : Convenerunt, inquit Lucas, Apostoli et Seniores videre de verbo hoc.

Respondeo : nullum hinc argumentum sumi posse pro Aristocratia asserenda. Siquidem in eo Concilio prima illa quaestio definita est, ubi Praeses et Caput Petrus erat : nec enim Petrus in aliena Dioecesi, et Episcopo praesente Iacobo, loqui primus ausus fuisset, nisi ipsi toti Concilio praefuisset. Neque Monarchiae repugnat, quod aliquid in publico conventu, communi Principum consilio et consensu statuatur, quemadmodum fieri solet hoc tempore in Comitiis Imperialibus.

Alterum testimonium est Act. XX, ubi B. Paulus Episcopos admonet his verbis : Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei.

Tertium est I. Petr. V, ubi B. Petrus ita loquitur : Seniores qui in vobis sunt obsecro, consenior et testis Christi passionum, pascite, qui in vobis est, Gregem Dei .

Respondeo : ex neutro horum locorum aliquid probari ; nec enim negamus Episcopis, et Presbyteris convenire, ut Ecclesiam Dei pascant et regant : sed quaestio nostra est de summa totius Ecclesiae potestate ; sitne ea in coetu ministrorum, an in aliquo uno homine ? Quam quaestionem in his locis neque Paulus, neque Petrus attingit, sed solum Episcopos admonent, ut erga subiectos sibi populos pastorali munere strenue fungantur.

Iam ex Patribus primo loco Cyprianum proferunt, qui lib. III, epist. 19. ad Clerum suum ita scribit : « Quae res cum omnium nostrum consilium et sententiam spectet, praeiudicare ego, et solum mihi rem omnem vindicare non audeo. » Respondeo : Cyprianum propterea id non esse ausum, quod sponte sua se ipse obstrinxerat, cum episcopatum susciperet, nihil sine cleri et populi consilio, et consensu esse facturum, ut ex lib. III, epist. 10. supra docuimus.

Proferunt deinde Ambrosium, qui in Comment. V. cap. prioris epist. ad Tim. ita loquitur : « Et synagoga, et postea Ecclesia Seniores habuit, quorum sine consilio nihil agebatur. » Respondeo, non magis ex his verbis probari posse Aristocratiam Ecclesiasticam, quam ex Senatu et consilio Regio probetur, nullam esse in regnis Monarchiam. Certe enim Salomon III. Reg. XII, Seniorum coetum habebat a consiliis : et Assuerus Esther I sapientium consilio in rebus omnibus utebatur ; nec tamen ideo non erant Reges. Praeterea, quod Episcopi veteres sine Presbyterorum consilio nihil agerent utile ac salutare, non tamen necessarium fuisse, vel ex eo intelligi potest, quod Ambrosii tempore non fiebat, nec tamen Ecclesia penitus interierat.

Postremo Hieronymum producunt, qui in cap. I ad Titum sic ait : « Antequam Diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis : Ego sum Pauli, ego Apollo, ego vero Cephae, communi Presbyterorum Consilio Ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos, quos baptizaverat, suos putabat esse non Christi, in toto Orbe decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem omnis Ecclesiae cura pertineret, et schismatum semina tollerentur. » Igitur primo tempore Ecclesiae, quando ea purissima erat, Aristocratia vigebat, et Optimates Presbyteri erant.

Respondeo : videtur B. Hieronymus in ea sententia fuisse, ut existimaret, Episcopos, si de iurisdictione agatur, esse quidem Presbyteris maiores, sed iure Ecclesiastico, non divino, quae sententia falsa est, et suo loco refellenda. Interim tamen nihil Calvini Aristocratiam Presbyterorum iuvat, sed contra maxime laedit : non enim Hieron. dicit, in prima Ecclesia viguisse Aristocratiam Presbyterorum, et fuisse illud bonum regimen, et paulatim postea per abusionem aliquam introductam esse a malis hominibus Monarchiam : sed e contrario affirmat, Aristocratiam, quae initio erat, quia non bene succedebat, et plurimae inde oriebantur seditiones et schismata, communi Orbis terrae consilio in Monarchiam esse mutatatam.

Neque dubium esse potest, quin Hieronymus senserit, mutationem hanc esse factam Apostolorum temporibus, et ipsis Apostolis auctoribus : nam hoc loco dicit, tunc factam esse mutationem, cum coepit dici : Ego sum Pauli, ego Apollo ; quod accidisse tempore suo testatur Paulus I. Corinth. I. Deinde Hieronymus in lib. de vir. illustr. in Iacobo dicit, Iacobum statim a Passione Domini ab Apostolis creatum Episcopum Hierosolymae, et in epist. ad Evagr. quae est 85. asserit, S. Marcum Episcopum fuisse Alexandriae.

Adde, quod non loquitur Hieronymus de regimine universalis Ecclesiae, sed solum particularium, cum ait, initio coepisse gubernari Ecclesias communi Presbyterorum consilio : alioqui enim Petrum fuisse Caput totius Ecclesiae a Christo constitutum, disertis verbis docet idem Hieronymus in lib. I cont. Iovin. : « Ex duodecim unus eligitur, ut capite constituto, schismatum tolleretur occasio. »

Caput IX: Quod regimen Ecclesiasticum praecipue Monarchicum esse debeat.

Restat postrema propositio, quae Ecclesiae regimen praecipue Monarchicum esse debere affirmat. Ac primum quidem ratio, qua id probetur, ex iis quae dicta sunt deduci potest : nam si tres sunt regiminis formae, Monarchia, Aristocratia, Democratia, et iam probatum est, Ecclesiae gubernationem, nec Democraticam, nec Aristocraticam esse debere : quid aliud superest, quam ut sit Monarchica. Deinde, si Monarchia est optimum ac praestantissimum regimen, ut supra docuimus, et certum est, Ecclesiam Dei a sapientissimo Principe Christo institutam optime gubernari : quis inficiari potest, eius regimen debere esse Monarchicum ?

Sed occurrit Calvinus lib IV Instit. cap. 6, §. 9. ac negat, si Monarchia sit optimum regimen, inde sequi, debere Ecclesiam ab uno aliquo homine gubernari, cum constet, eius Regem ac Monarcham esse Christum.

Sed facile refellitur, nam etsi Christus unus sit ac proprius Ecclesiae Catholicae Rex et Monarcha, eamque spiritualiter ac invisibiliter regat, et moderetur ; tamen eget Ecclesia, quae corporalis et visibilis est, uno aliquo visibili summo Iudice, a quo lites de religione exortae componantur, quique omnes inferiores praefectos in officio et unitate contineat. Alioqui non solum summus Pontifex, sed etiam Episcopi, Pastores, Doctores, ac Ministri omnes supervacanei essent : Christus enim pastor est, Et Episcopus animarum nostrarum, I. Petr. II. Ipse est unicus magister, quem audire iubet Pater coelestis, Matth. XVII. Ipse est, qui baptizat in Spiritu sancto, Jo. I .

Quemadmodum igitur Episcopi, Doctores, caeterique Ministri supervacanei non sunt, tametsi quod ipsi ut ministri faciunt, Christus principaliter faciat : sic etiam non est e medio tollendus is, qui totius Ecclesiae curam, ut summus OEconomus gerit, quamvis eamdem curam Christus principaliter gerat.

Secunda ratio ab ea similitudine ducitur, quam habet Ecclesia mortalium hominum, cum Ecclesia immortalium Angelorum. Qua ratione utitur etiam S. Greg. lib. IV, epist. 52. Siquidem certum est, istam illius exemplar, et quasi ideam quamdam esse, ut Apost. indicare videtur ad Hebr. VIII et S. Bernardus diserte affirmat in lib. III de consider. ad Eugen., ubi militantem Ecclesiam in Apoc. Hierusalem novam descendentem de coelo , appellatam esse dicit, propterea quod ad exemplum coelestis illius civitatis instituta et conformata sit.

Nec minus certum et exploratum est, inter Angelos, praeter summum Regem omnium, Deum, esse unum qui aliis omnibus praesit. At initio quidem hac dignitate praeditum fuisse eum, qui nunc Diabolus dicitur ; testes sunt Tertull. lib. II cont. Marcion., Gregor. hom. 34. in Evang. et lib. XXXII Moral. cap. 24. Hieronymus, seu potius, Beda in cap. XL Job. Isidor. lib. I de sum. bon. cap. 12. et deduci potest ex Scriptura, Job. XL, ubi Behemoth, id est, Diabolus dicitur principium viarum Domini, et Isaiae XIV, ubi comparatur Lucifero, id est, stellarum maximae et pulcherrimae, saltem quoad apparentiam, et vulgi opinionem, ad quam se Scripturae accommodare solent. Hunc autem Luciferum esse Diabolum, docent Hieronymus et Cyrillus in hunc locum, et Augustinus lib. XI de Civit. Dei, cap. 15. Et Ezech. XXVIII, ubi dicitur : Omnis lapis pretiosus operimentum tuum ; et mox enumerantur novem lapides, quibus significantur, ut Gregor. exponit cap. XXXII Moral. cap. 25, novem Chori Angelorum, qui hunc Angelum tanquam Principem suum circumstabant.

Post casum vero Diaboli S. Michaelem principem esse omnium Angelorum, colligitur ex cap. XII Apocal. ubi dicitur : Michael et Angeli eius . Quid enim est, Michael et Angeli eius, nisi Michael et exercitus eius ? ut enim, cum ibidem dicitur, Diabolus et Angeli eius, intelligimus omnes Angelos malos Diabolo esse subiectos, ut milites Imperatori : ita cum dicitur Michael et Angeli eius, intelligere debemus omnes Angelos bonos Michaelem Principem suum agnoscere, quocirca recte in Ecclesiastico officio S. Michael Paradisi Praepositus, et Princeps coelestis militiae nominatur.

Calvinus nihil respondet aliud lib. IV Institut. cap. 6, §. 10. quam non oportere, nisi valde sobrie loqui de rebus coelestibus, et non esse quaerendum alium typum Ecclesiae, quam qui expressus est in Evangelio et Epistolis sanctorum Apostolorum. Quasi vero non sobrie loquatur, qui nihil ex capite suo dicit, sed Apostolum et sanctos Patres sequitur.

Tertia ratio sumitur ex Ecclesia Testamenti veteris. Constat enim Testamentum vetus fuisse figuram novi, dicente Apostolo I. Corinth. X : Haec omnia in figura contingebant illis : tempore autem Testamenti veteris semper fuit unus, qui omnibus praeerat in iis, quae ad Legem et religionem pertinebant ; ac praesertim ab eo tempore, quo coeperunt Hebraei redigi ad formam populi, et gubernari legibus, et Magistratibus, quod fuit post egressionem ab Aegypto : tunc enim Moses ordinavit Rempublicam Iudaeorum, scripsit eis leges quas a Deo acceperat, Aaronem consecravit Pontificem, eique uni Sacerdotes et Levitas subiecit. Ac deinde usque ad Christi tempora nunquam defuit unus Princeps sacerdotum, qui omnes Synagogas totius Mundi gubernaret : id quod facile probari posset, nisi ab adversariis concederetur. Sic enim loquuntur Magdeburgenses Centur. I, lib. I, cap. 7, col. 257. « In Ecclesia populi Iudaici unus tantum erat lege divina Sacerdos summus, quem omnes cogebantur agnoscere, eique parere. » Idem fatetur Calvinus Institut. lib. IV, cap. 6, §. 2.

Igitur cum illius temporis Ecclesia Ecclesiae huius temporis figura fuerit, ratio omnino exigit, ut sicut illa praeter Deum invisibilem Rectorem, unum habuit Rectorem visibilem : ita quoque et ista habeat ; nulla siquidem perfectio in figura reperiri debet, quae non reperiatur, et quidem exactius, in exemplari.

Ioannes Calvinus lib. IV, cap. 6. Institut. duas adhibet solutiones ad hoc argumentum. Prior est, non esse eamdem rationem unius exigui populi Iudaici, et universi Orbis Christiani : « Debuit enim, ait, unus populus Iudaeorum, obsessus circumcirca ab idololatris, habere unum summum Principem, qui omnes in unitate contineret, ne variis religionibus distraheretur. At populo Christiano toto Orbe diffuso velle dare unum Caput, absurdissimum est. » Et addit similitudinem : « Sicut, inquit, non propterea debet totus Mundus committi uni homini, quia unus ager ab uno homine colitur. »

Verum haec solutio prima non tam solvere, quam magis ac magis ligare nodum argumenti mihi videtur. Nam si ratio cur habuerit unum Caput populus Iudaeorum fuit, ut Calvinus dicit, ut in unitate contineretur, et non deficeret ad idololatras, qui eum obsidebant ; maiori ratione habere debet unum Caput Ecclesia Christianorum. Nam ibi magis requiritur unum Caput, ubi difficilius servatur unitas, et ubi maius periculum est, ne distrahatur populus variis religionibus : difficilius autem servatur unitas in maiori multitudine, quam in minori, et maius periculum est, ubi plures sunt hostes Fidei, quam ubi sunt pauciores. At multo maior est populus Christianorum, quam fuerit unquam Iudaeorum, et plures hostes habent Christiani, qui non solum obsidentur a Turcis, Tartaris, Mauris, Iudaeis, aliisque Infidelibus, sed etiam versantur inter innumeras sectas haereticorum. Igitur apud Christianos difficilius unitas conservatur, et maius periculum imminet ab hostibus religionis, quam apud Iudaeos olim, vel unitas servaretur, vel periculum immineret.

Proinde qua ratione Calvinus populo Iudaeorum unum Caput attribuit, eadem vel maiori attribuere debet populo Christianorum. Neque similitudo illa de agro aliquid efficit : nec enim volumus ut universum Orbem Christianum unus Praefectus per se regat, quemadmodum agrum unum unus agricola per se colit : sed ita uni summo Pastori totum Orbem Christianum regendum committimus, ut per multos alios minores Pastores regat ; quemadmodum unus dives paterfamilias colit multos agros per multos agricolas, et unus Rex multas civitates et provincias per multos Proreges et Praesides administrat.

Subiicit deinde Calvinus aliam solutionem, ac dicit, Aaron figuram gessisse non Pontificis testamenti novi, sed Christi ; proinde cum Christus eam figuram in seipso iam expleverit, nihil ex ea sibi Papam vendicare posse.

At nos non tam urgemus figuram Aaronis, quam totius Testamenti veteris : cum enim Testamentum vetus sit figura novi, sicut in veteri fuit regimen Monarchicum, ita dicimus esse debere in novo. Addo praeterea, ipsum etiam Aaronem, non solum Christi gessisse figuram, sed Petri quoque, ac successorum eius : sicut enim veteris Legis sacrificia, et sacrificium crucis significabant, et simul typi erant eius sacrificii, quod nunc offertur in Ecclesia : ita summus Sacerdos Testamenti veteris, et Christum summum Sacerdotem referebat, et simul typus erat eius sacerdotii, quod nunc esse videmus in Ecclesia ; eadem enim sacrificii et sacerdotii ratio est.

Negabunt fortasse, sacrificia vetera Christi passionem, et simul nostram oblationem designasse, at id docet B. August. lib. XX, cont. Faustum, c. 18 : « Hebraei, inquit, in victimis pecorum, quas offerebant Deo, multis et variis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant futurae victimae, quam Christus obtulit. Unde iam Christiani, peracti eius sacrificii memoriam celebrant, sacrosancta oblatione et participatione corporis et sanguinis Domini. » Et lib. I cont. adversar. Leg. et Prophet. cap. 18 : « Quod totum, inquit, Fideles in Ecclesiae sacrificio sciunt, cuius umbrae fuerunt omnia priorum genera sacrificiorum. » Lib. III de Baptis. cap. 19 : « Ipse Dominus quos mundavit a lepra ad eadem sacramenta ut offerrent pro se sacrificium sacerdotibus misit, quia nondum eis sacrificium successerat, quod ipse post in Ecclesia voluit celebrari pro illis omnibus, quia illis omnibus ipse praenuntiabatur. »

Nec alia ratio est, cur B. Gregorius in lib. de cur. pastor. pa.. II, cap. 4. omnia quae dicuntur de vestibus et ornatu Aaronis interpretetur de iis virtutibus, quae requiruntur in Pontificibus Christianis : et Cyprianus lib. I, ep. 7. exponat de sacerdotibus nostris quae dicuntur in Testamento veteri de Aronicis sacerdotibus, quod frequenter omnes alii Patres faciunt ; nisi quia sacerdotium novum veteri sacerdotio, et Pontifices Christiani Iudaicis Pontificibus, tanquam suis quibusdam typis et adumbrationibus successerunt.

Quarta ratio ab iis similitudinibus petitur, quibus in Scriptura describitur Ecclesia : omnes enim ostendunt, necessario debere esse in Ecclesia unum Caput. Comparatur Ecclesia exercitui ordinato, Cantic. VI. Corpori humano seu mulieri speciosae, Can. VII. Regno, Daniel II. Ovili, Jo. X. Domui, I. Timot. III. Navi seu Arcae Noe, I. Pet. III. Iam nulla sunt castra ordinata, ubi non sit unus Imperator, multi Tribuni, plures Centuriones etc. Hieronymus in epist. ad Rustic. Monach. : « In quamvis grandi exercitu unius signum expectatur. » Quomodo ergo Ecclesia est exercitus ordinatus, si omnes Episcopi, imo omnes Presbyteri sunt pares, pari ratione in quolibet corpore humano unum est caput.

Ac ne forte dicas : habet Ecclesia suum Caput Christum ; propterea non comparamus hoc loco Ecclesiam cum Christo ut membra cum capite, sed ut sponsam cum sponso : qua similitudine Scripturae utuntur Apoc. XXI, II. Cor. XI, Ephes. V, et in Can. frequentissime. Ac profecto si Ecclesia quae est in terris, Christo secluso, non inepte comparatur sponsae : secluso etiam Christo, unum Caput habere debet, praesertim cum diserte Cantic. VII inter alia eius membra etiam Caput numeretur : Caput tuum, inquit sponsus ad sponsam, sicut Carmelus. Et sponsa de sponso : Caput eius aurum optimum . Cant. V. Et sponsus quidem comparat caput sponsae monti Carmelo, quoniam etsi summus Pontifex ingens est mons : tamen nihil aliud est quam terra, id est, homo. Comparat autem sponsa sponsi caput auro optimo, quia caput Christi Deus est.

Iam vero, quod unquam regnum fuit, quod non regeretur ab uno ? et quamquam Rex Ecclesiae Christus est ; tamen ex eo colligimus, Ecclesiam habere debere praeter Christum aliquem unum a quo regatur, quod Regna semper administrantur regie, id est, per unum qui omnibus praesit : et siquidem Rex praesens est, per se id facit ; si abest, per alium, qui dicitur Prorex : saepe etiam Rege praesente, generalis aliquis Vicarius constituitur.

Quod vero ovile unum, pastorem quoque unum requirat, ex Evangelio colligitur : Fiet unum ovile, inquit Dominus, Jo. X, et unus pastor. Ubi est obiter annotandum, posse illud et unus pastor intelligi de pastore secundario, id est, de Petro, eiusque successoribus, ut Cyprianus exponit. Nam cum Dominus alias oves habere se dicit, quae non sunt ex hoc ovili , de populo Gentili et populo Iudaeorum loquitur : at docet habere se inter gentes multos electos, qui vel iam Fideles sint, vel certe futuri sint, et tamen ad populum illum Iudaicum non pertineant.

Quamvis autem, si de Pastore Deo agatur, semper fuerint populus Iudaeorum et populus Gentilium unum ovile, et Deus unus eorum pastor : non tamen semper fuerunt unum ovile, et unus pastor respectu gubernationis humanae ; nec enim Gentiles, vel qui inter eos ad Ecclesiam pertinebant, a Iudaeorum Pontifice regebantur. At voluit post adventum suum Christus ex utroque populo unum ovile fieri, omnesque homines ab uno pastore homine gubernari. Hinc Cyprianus lib. I, epist. 6. ad Magnum, loquens de Novatiano, qui voluit fieri Episcopus Romae, cum iam creatus esset, et sederet Cornelius : « Idcirco, inquit, Dominus insinuans nobis unitatem de divina auctoritate venientem, ponit et dicit : Ego et Pater unum sumus : ad quam unitatem redigens Ecclesiam suam denuo dicit : Et erit unus grex et unus pastor. Si autem grex unus, quomodo potest gregi annumerari, qui in numero gregis non est ? aut pastor haberi quomodo potest, qui manente vero pastore, et in Ecclesia Dei ordinatione succedanea praesidente, nemini succedens, et a se ipso incipiens, alienus fit et profanus ? »

Restat domus ac navis : et quidem omnis domus unum habet Dominum et unum OEconomum, iuxta illud Lucae XII : Quis putas est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? Quae verba dicuntur Petro, et de ipso Petro ; nam paulo ante cum Dominus dixisset : Beati servi illi, quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes; quaesivit Petrus : Domine ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Respondit Dominus Petro : Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam ? Quasi diceret : tibi, o Petre, in primis dico ; tibi enim incumbit cogitare, quid requiratur in OEconomo fideli et prudenti, quem constituet Dominus super familiam suam.

Et paulo post, ut ostendat se loqui de uno, qui praesit omnibus conservis, et qui soli Domino subiiciatur, subiungit : Quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere servos et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari : veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet . Quibus verbis Dominus aperte indicat, se unum servum toti domui suae praepositurum, qui a se solo iudicari possit. Certe hunc locum diserte explicat Chrysostomus de Petro, et successoribus eius, lib. II de sacerd., cir. princ., cui Ambrosius assentiens, vel quicumque est auctor illius Comment. in cap. III ad Tim. : « Domus Dei, inquit, est Ecclesia, cuius hodie rector est Damasus. »

Denique de navi Hieronymus in epist. ad Rustic. « In navi, inquit, unus gubernator » : et Cyprianus lib. I, epist. 6. posteaquam docuit, arcam Noe typum fuisse Ecclesiae, inde probat Novatianum non potuisse fieri huius arcae gubernatorem, quia iam Cornelius factus erat, et navis una unum rectorem postulabat, non plures.

Quinta ratio ducitur a primordiis gubernationis Ecclesiae. Constat enim, Ecclesiam a Christo congregatam coepisse initio regimen visibile et externum habere Monarchicum, non Aristocraticum, aut Democraticum. Christus enim, cum in terris degeret, eam visibiliter administrabat, ut summus eius Pastor, et Rector, ut etiam fatentur Magdeburgenses, Cent. I, lib. I, cap. 7, col. 268. et sequentibus ; igitur etiam nunc habere debet Ecclesia externum et visibile regimen Monarchicum, alioqui non esset Ecclesia quae nunc est, eadem civitas Dei cum illa. Ut enim Philosophus docet, lib. III pol. cap. 2. Civitas dicitur eadem specie, donec remanet eadem forma Reipublicae, id est, idem communis gubernationis modus, quo mutato, mutatur etiam civitas.

Sexta ratio ducitur a simili. Recte in locis singulis singuli constituuntur Episcopi, qui caeteris omnibus eius loci ministris et pastoribus praesint : quod Calvinus in lib. IV Instit. c. 6, §. 7. his verbis confitetur : « Quid aliud evincent, quam singulis Ecclesiis debere suos Episcopos attribui ? »

Rursum in provinciis singulis recte constituuntur singuli Metropolitani, qui suae provinciae Episcopis praesideant ; et in maioribus urbibus Primates seu Patriarchae, qui, ut loquitur S. Leo in epist. ad Anastas. Thessal. Archiep., curam suscipiant ampliorem ; (neque id Calvinus negare ausus est ; sic enim loquitur, c. 4, §. 4, l. IV Inst. « Quid autem, inquit, singulae provinciae unum habebant inter Episcopos Archiepiscopum, quod item in Nicaena Synodo constituti sunt Patriarchae, qui essent ordine et dignitate Archiepiscopis superiores ; id ad disciplinae conservationem pertinebat » : igitur aequum est, ut sit etiam unus aliquis, qui toti Ecclesiae praesit, et cui Primates quoque et Patriarchae subiiciantur. Nam si Monarchicus principatus convenit uni civitati, uni provinciae, uni nationi ; cur non etiam Ecclesiae universae ? quae ratio postulat, ut partes Monarchice, totum autem Aristocratice gubernetur ?

Deinde quibus rationibus probatur, debere unum Episcopum praeesse Parochis, Archiepiscopum Episcopis, Patriarcham Archiepiscopis ; iisdem probari potest, unum Pontificem summum praeesse debere Patriarchis. Cur necessarius est in singulis Ecclesiis unus Episcopus, nisi quia una civitas non potest bene regi, nisi ab uno ? at etiam una est Ecclesia universa. Item cur unus requiritur Archiepiscopus, nisi ut contineantur Episcopi in unitate, ut dissolvantur eorum lites, ut ad Synodum convocentur, ut cogantur fungi suo munere ? at propter easdem causas requiritur unus qui Archiepiscopis et Primatibus omnibus praesit.

Respondebit Calvinus : Episcopos Presbyteris, caeteris Episcopis Archiepiscopos, atque istis Primatem maiorem esse honore et dignitate, non auctoritate et potestate. Sic enim ipse docet lib. IV Instit. cap. 4, §. 2.

Sed certe fallitur aut fallit : nam (ut omittam alia) I. Timoth. V, cum Apostolus ait : Adversus Presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus , Episcopum Iudicem Presbyterorum facit, Iudex autem sine potestate nullus est. Praeterea, in Concilio Antiocheno, can. 16. statuitur, ut si quis Presbyter aut Diaconus a proprio Episcopo damnatus, et honore privatus ad alium Episcopum accesserit, nullo modo recipiatur. Potest igitur Episcopus Presbyterum damnare, et honore privare, quod certe potestatis et iurisdictionis est.

Item, in Concilio III Carthaginiensi, cap. 45. asserunt Patres, licere Primati ex quavis dioecesi Episcoporum assumere Clericos et ordinare Episcopos, ubi fuerit opus, etiam invito Episcopo, cui clericus ille subiectus erat. An non aperte hic videmus, Primatem potestate maiorem esse caeteris Episcopis ? Denique Leo in epist. ad Anastas. Thessal., quae est 84. et Gregorius lib. IV, epist. 52. aperte docent, non esse omnes Episcopos pares potestate, sed esse alios aliis vere subiectos ; et inde S. Leo recte deducit, ad unam Petri Sedem universalis Ecclesiae regimen pertinere.

Septima ratio ex propagatione Ecclesiae sumi potest. Nam Ecclesia semper crevit et crescere debet, donec in toto Mundo praedicatum sit Evangelium, ut patet Matth. XXIV : Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo Mundo, et tunc veniet consummatio . Non autem potest id fieri, nisi sit unus summus Ecclesiae Praesul, cui sollicitudo incumbat totius huius corporis conservandi, et propagandi : nam nemo debet praedicare, nisi mittatur. Rom. X : Quomodo praedicabunt nisi mittantur ? Mittere autem in alienas provincias non est Episcoporum particularium : illi enim habent suos certos fines Episcopatus sui, extra quos nullum ius habent, nec ad eos pertinet cura, nisi tuendi gregis sibi assignati.

Quocirca in historiis Magdeburgensium vix invenimus Ecclesiam propagatam post Apostolorum tempora per alios, quam per eos quos in opus Dei miserant Romani Pontifices. Germanos convertit S. Bonifacius a Papa Gregorio II missus. Francones S. Kilianus missus a Papa Conone. Anglos Augustinus a Papa Gregorio I. destinatus. Innocent. vero I. in epist. 1. constanter affirmat, per omnem Hispaniam, Galliam, Africam, Ecclesias esse fundatas per eos, quos Petrus aut eius successores in hoc opus miserant.

Octava ratio ducitur ex unitate Fidei. Necesse est enim, ut omnes Fideles idem omnino sentiant in rebus Fidei : Est enim unus Deus, una Fides, unum Baptisma , Ephes. IV, at una Fides in Ecclesia esse non potest, si non sit unus summus Iudex, cui omnes acquiescere teneantur. Quod certe satis aperte docet, quando nulla esset alia ratio, dissensio ipsa Lutheranorum, quos videmus, quia non habent unum, cui omnes iudicium suum subiicere teneantur, in mille sectas esse divisos, cum tamen omnes ab uno Luthero descenderint : neque adhuc potuisse unum Concilium cogere, in quo omnes convenirent. Sed et apertissima ratio id suadet. Cum enim multi sunt pares, vix fieri potest, ut in rebus obscuris et difficilibus ullus velit alterius iudicium suo iudicio anteponi.

Respondent Magdeburgenses Centur. I, lib. II, cap. 7. col. 522. et sequent., posse conservari unitatem Fidei per consociationem multarum Ecclesiarum, quae se invicem iuvent, et per litteras inter se agant de quaestionibus Fidei. Verum id certe non sufficit : nam ad unitatem Fidei conservandam, non sat est consilium ; imperium requiritur : quid enim fiet, si Episcopus errans nolit scribere ad alios, vel si postquam scripserit, nolit consilium aliorum sequi ? Nonne ipse Illyricus a collegis admonitus, ut Manichaeum errorem de peccato originis, a se iterum excitatum ab inferis, retractaret, nunquam adduci potuit, ut vel patienter eos audiret ? Et si ista consociatio tam efficax est ; cur pacem et concordiam non efficit tandem aliquando inter molles et rigidos Lutheranos ?

Dices : terminabuntur quaestiones a Concilio generali : omnes enim maiori parti Episcoporum acquiescent. At etiam in Concilio generali maior pars potest errare, si auctoritas desit summi Pastoris, ut experimento comprobatum est Ariminensis et Ephesini II Concilii. Adde, quod non semper cogi possunt Concilia generalia : primis enim 300 annis, nullum fieri potuit generale Concilium, et tamen plurimae tunc haereses exstiterunt.

Superest ut objectiones eorum diluamus. Ac primum obiicit Calvinus in Instit. lib. IV, cap. 20. §. 7. locum Evangelii Luc. XXII, ubi sic legimus : Facta est contentio inter eos, quis eorum videretur esse major? Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum; vos autem non sic . Ubi Calvinus : « Hanc variam eorum ambitionem, inquit, ut compesceret Dominus, eorum ministerium non esse regnis simile docuit, in quibus inter caeteros unus eminet. »

Respondeo : tum hoc loco, tum Matth. XX, Dominum non removisse Monarchiam ab Ecclesia, sed potius eam instituisse, atque admonuisse diversam esse a Monarchia civili gentium. Primum enim non ait Dominus : Vos non praesidebitis ullo modo, sed non sic ut Reges gentium. Qui autem dicit : Tu non sic praeeris ut ille, id significat, praeeris quidem, sed aliter quam ille. Deinde, nonne clare hoc loco subiungitur : Qui major est in vobis, fiat sicut junior, et praecessor, Graece ἡγούμενος, id est, Dux et Princeps : sicut ministrator? unus igitur erat a Domino dux designatus.

Denique, exemplo suo rem declaravit : Sicut ego, inquit, non veni ministrari, sed ministrare. Et : Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Et tamen de se dicit, Io. XIII : Vocatis me magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim . Sicut ergo Christus non dominabatur, nec praeerat sicut Reges gentium, sed ministrabat et laborabat, et tamen vere praeerat, imo et Dominus erat : ita quoque vult, unum ex suis vere praeesse, sed absque libidine dominandi, qualis est in Regibus gentium, qui tyranni sunt plerumque, imperantque subiectis ut servis, et omnia referunt ad suum commodum et gloriam. Vult enim suum Vicarium praeesse Ecclesiae ut pastorem et patrem, qui non lucrum et honorem quaerat, sed commodum subiectorum ; et ideo praeter caeteros laboret et serviat omnium utilitati.

Praeterea Reges gentium, etiam illi qui tyranni non sunt, ita regna sua administrant, ut propriam haereditatem quam filiis derelinquant : at Praelati Ecclesiae non sic ; non enim Reges, sed Vicarii sunt, non patresfamilias, sed oeconomi. Hinc Bernardus lib. III de consider. : « Quid, inquit, praesse non negas, et dominari vetas ? plane sic, quasi non bene praesit qui praest in sollicitudine : praesis ut provideas, ut consulas, ut procures, ut serves : praesis ut prosis, praesis ut fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. »

Secunda obiectio Calvini in Instit. lib. IV, cap. 6. §. 1. talis est. Ad Ephes. IV delineavit nobis Apostolus totam Ecclesiasticam hierarchiam, quam Christus post ascensionem suam in terris reliquit : ibi autem nusquam est mentio unius Capitis, sed multis in commune traditur Ecclesiae regimen. Sic enim ait : Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem Pastores, et Doctores . Et non dixit : « primum quidem unum summum Pontificem, deinde Episcopos, Parochos etc. »

Item : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Dominus, una Fides, et non dixit : « Unus Pontifex Maximus, qui Ecclesiam in unitate contineat. » Et ibidem : Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et non dixit : « Uni data est plenitudo potestatis, et ut vices Christi gerat, sed data est, inquit, singulis sua portio. »

Respondeo : Pontificatum summum diserte positum ab Apostolo in illis verbis : Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos : et clarius I. Corint. XII, ubi ait : Et ipse posuit in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas . Siquidem summa potestas Ecclesiastica non solum data est Petro, sed etiam aliis Apostolis : omnes enim poterant dicere illud Pauli : Instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum, II. Cor. XI , sed Petro data est ut ordinario Pastori, cui perpetuo succederetur, aliis vero tanquam Delegatis, quibus non succederetur. Fuit enim in illis Ecclesiae primordiis necessarium ad Fidem toto Orbe terrarum celeriter disseminandam, ut primis praedicatoribus, et Ecclesiarum fundatoribus summa potestas et libertas concederetur : mortuis autem Apostolis, Apostolica auctoritas in solo Petri successore permansit ; nullus enim Episcopus praeter Romanum sollicitudinem habuit unquam omnium Ecclesiarum, et solus ipse vocatus est ab omnibus Apostolicus Pontifex, et Sedes eius Apostolica simpliciter, et per antonomasiam, et munus eius Apostolatus. Cuius rei pauca quaedam testimonia subiiciemus.

Hieronymus in epist. 2. ad Damas. de nom. hypost. : « Qui Apostolos, inquit, honore sequeris, sequaris et merito. » Et lib. II cont. Ruffin. « Miror, inquit, quomodo Episcopi receperint, quod Sedes Apostolica condemnavit. » Et in epist. plur. Episcopor. Gallor. ad Leonem, quae est inter epistolas Leonis 52 : « Det, inquiunt, Apostolatus vester nostrae veniam tarditati. » Et in fine epistolae : « Ora pro me Domine beatissime, merito et Apostolico honore venerande Papa. » Item : « Apostolatum vestrum in Domino veneror et saluto. » Augustinus epist. 162. « In Romana Ecclesia semper Apostolicae Cathedrae viguit principatus. »

Denique (ut omittam infinita similia) Concilium Chalcedonense in epist. ad Leonem, quae habetur post III act. : « Et post haec omnia, inquiunt, insuper et contra ipsum cui vineae custodia a Salvatore commissa est, extendit insaniam, id est, contra tuam quoque Apostolicam sanctitatem. » Hinc B. Bernardus lib. III de Consider. cir. init. loquens de Apostolis omnibus, de quibus dicitur, Psalm. XLIV : Constitues eos principes super omnem terram , ait Eugenio Papae : « Eis tu successisti in haereditatem : ita tu haeres, et Orbis haereditas. » Et infra, hunc ipsum locum : Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, intelligit de Pontificia auctoritate.

Potest etiam responderi : Apostolum hoc loco non delineasse hierarchiam Ecclesiae, sed tantum enumerasse varia dona, quae sunt in Ecclesia. Primum enim posuit Apostolos, id est, eos qui primi a Deo missi sunt. Secundo Prophetas, id est, qui futura praedicunt, ut exponunt Chrysostomus, OEcumenius, Theophylactus. Tertio, Evangelistas, id est, eos qui Evangelia scripserunt, ut exponunt OEcumenius, et Theophylactus. Ultimo, Pastores et Doctores, quo uno verbo significavit confuse totam hierarchiam ministrorum Ecclesiae. Et I. Corinth. XII addidit genera linguarum, curationes, et alia, quae non Ecclesiastica ministeria, sed Spiritus sancti charismata sunt.

Ad illud autem, de uno corpore, uno spiritu, una Fide, uno Deo, in quibus non est annumeratus unus Papa ; respondeo : unum Papam in illis verbis esse comprehensum : Unum corpus, et unus spiritus : ut enim in corpore naturali ideo servatur unitas membrorum, quia omnia parent capiti ; ita quoque tunc in Ecclesia servatur unitas, cum omnes obediunt uni.

Et quamquam Caput Ecclesiae totius est Christus : tamen quia ipse a militante Ecclesia abest secundum visibilem praesentiam, exigitur necessario unus aliquis Christi loco, qui visibilem hanc Ecclesiam in unitate contineat. Quare Optatus lib. II Petrum Caput appellat, et unitatem Ecclesiae in eo ponit, ut omnes cohaereant cum isto Capite. Ioannes quoque Chrysostomus hom. 55. in Mat. ita loquitur de Ecclesia : « Cuius pastor et Caput piscator homo atque ignobilis etc. »

Ad illud de plenitudine potestatis, respondeo : summum Pontificem, si conferatur cum Christo, non habere plenitudinem potestatis, sed tantum suam quamdam portionem, secundum mensuram donationis Christi ; Christus enim regit omnem Ecclesiam, quae est in coelo, in purgatorio, in terris, et quae fuit ab initio Mundi, et erit usque ad finem : ac praeterea pro arbitrio potest leges condere, Sacramenta instituere, gratiam tribuere, etiam sine Sacramentis.

At Papa solum regit eam Ecclesiae partem quae est in terris, dum ipse vivit, nec potest leges Christi mutare, aut Sacramenta instituere, aut peccata sine Sacramento remittere. Si tamen summus Pontifex cum Episcopis caeteris comparetur, merito habere dicitur plenitudinem potestatis, quia caeteri definitas habent regiones quibus praesint, definitam etiam potestatem : ipse vero toti orbi Christiano praepositus est, et totam ac plenam habet eam potestatem, quam Christus ad Ecclesiae utilitatem in terris reliquit.

Tertia obiectio est Calvini lib. IV Instit. cap. 6. §. 9. ubi hoc argumento utitur : Christus est Caput Ecclesiae , Ephes. IV, igitur iniuriam facit Christo qui aliud Caput nominat.

Respondeo : nullam fieri iniuriam Christo ex eo quod Papa sit Caput Ecclesiae, imo potius gloriam eius augeri. Non enim asserimus, Papam Caput Ecclesiae esse cum Christo, sed sub Christo, ut eius ministrum et Vicarium : non autem fit iniuria Regi, si dicatur Prorex esse caput regni sub Rege, quin potius augetur eius gloria ; omnes enim qui audiunt Proregem esse caput sub Rege, mox cogitant, Regem esse caput nobiliori modo.

Adde, quod in Scriptura Christus ipse, qui de se ait : Ego sum lux mundi, Io. VIII, idem dixit Matth. V Apostolis : Vos estis lux Mundi, nec tamen sibi ipse iniuriam fecit. Et Apostolus qui dixit : Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus, I. Cor. idem dixit : Superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, Ephes. II et cum Christus sit Pastor et Episcopus animarum nostrarum, I. Pet. II : et Apostolus confessionis nostrae, Heb. III : et vir Propheta, Luc. ult. : et doctor iustitiae, Joel. II , tamen non fecit illi iniuriam Paulus cum Ephes. IV scripsit, in Ecclesia esse Apostolos, Prophetas, Pastores et Doctores. Denique est nomen augustius quam Dei ? et tamen non semel in Scripturis homines dicuntur Dii sine ulla iniuria veri Dei. Psalm. LXXXI : Ego dixi, Dii estis . Cur ergo iniuria erit Christo Capiti Ecclesiae, si alius quidam sub ipso dicatur etiam Caput ?

At, inquiunt, nusquam Ecclesia dicitur corpus Petri, aut Papae, sed Christi. Respondeo : eius rei causam esse, quod solus Christus sit Caput principale et perpetuum totius Ecclesiae ; ut enim regnum non dicitur esse Proregis, sed Regis, et domus non est oeconomi, sed domini : sic Ecclesia non est corpus Petri aut Papae, qui solum ad tempus, et alterius loco eam gubernat, sed Christi, qui propria auctoritate, et perpetuo illam regit.

Praeterea cum dicitur Ecclesia corpus Christi, vox illa Christi potest commode referri, non tam ad Christum ut Caput, quam ad eumdem Christum ut hypostasim eius corporis, quemadmodum cum dicimus, illic iacet corpus Petri, illic Pauli, non significamus Petrum aut Paulum esse corpora, sed personas quarum illa sunt corpora. Christus enim non modo Caput est Ecclesiae, sed est ipse quasi magnum quoddam corpus ex multis et variis membris constans. Annotavit id S. Augustinus lib. I de peccat. mer. et remiss. cap. 31. ex eo quod Apostolus, I. Corinth. XII, cum ait : Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra cum sint multa, unum corpus sunt; non addit, ita et Christi corpus, sed, ita et Christus . Iam igitur Ecclesia corpus est Christi, non Petri, quia Christus tanquam corporis huius hypostasis omnia membra sustentat, et omnia in omnibus operatur ; per oculum videt, per aures audit, ipse est enim qui per doctorem docet, per ministrum baptizat, per omnes denique omnia facit ; quod certe nec in Petrum, nec in ullum alium hominem convenit.

Obiectio quarta est Theodori Bezae, qui in confess., cap. 5, art. 5. Deum solum oneri totius Ecclesiae regendae parem esse posse dicit ; proinde rem impossibilem a nobis affirmari, cum summo Pontifici totius Ecclesiae regimen committimus. Quod idem ante Lutherus in lib. de potest. Papae scriptum reliquit, eique assensus est libellus de primatu Papae, in Synodo Smalcaldica conscriptus.

Respondeo : fieri non posse sine miraculo, ut unus homo solus totam Ecclesiam per se regat, neque id ullus Catholicorum docet : ut autem unus per multos sibi subiectos ministros et pastores id faciat, non modo possibile, sed etiam utile et commodum esse censemus. Nam in primis, nonne II. Cor. XI Apostolus dicit se habuisse sollicitudinem omnium Ecclesiarum ? neque loquitur solum de omnibus Ecclesiis quas ipse plantaverat, sed de omnibus simpliciter. Nam Chrysostomus in hunc locum scribit, Paulum totius Orbis terrae curam gessisse : et idem probari posset ex epist. ad Rom. et ad Coloss. et ad Hebr. scribit enim ad eos quibus non praedicaverat, et quos tamen ad curam suam pertinere arbitrabatur.

Et quamquam Apostoli inter se distribuerant quibus peculiari studio verbum Domini praedicarent : non tamen propterea unius provinciae finibus sollicitudinem suam concludebant, sed unusquisque eorum ita totius Ecclesiae curam gerebat, ac si ad se solum ea cura pertineret.

Deinde multi Principes saeculares habuerunt a Deo regna amplissima, et certe maiora quam nunc sit orbis Christianus universus, quae nisi administrare potuissent, data eis a Deo nunquam fuissent. Exempla habemus in Nabuchodonosor, de quo Daniel II hoc modo legimus : Tu Rex Regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium dedit tibi, et omnia in quibus habitant filii hominum, et sub ditione tua universa constituit. Item de Cyro Isaiae XLV : Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius gentes, et dorsa regum vertam etc.

Quam amplum autem fuerit hoc regnum, patet ex cap. I Esther, ubi dicitur regnasse Rex Persarum Assuerus super 127 provincias ab India usque ad Aethiopiam. De Augusto legimus Lucae II : Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus Orbis . Et certe nunquam felicius administratus est Orbis terrarum, quam temporibus Augusti. Quod autem regnum eius a Deo praeparatum fuerit, ut facilius Evangelium per totum Mundum deferretur ; scribunt Eusebius lib. III, cap. 9. de demonstr. Ev. et Leo serm. 1. de sanctis Petro et Paulo.

Cum igitur Deus totum fere Orbem terrarum unius hominis imperio parere voluerit, cur non potuit etiam Ecclesiam universam unius hominis prudentiae ac sollicitudini commendare ? praesertim cum facilior sit gubernatio Ecclesiastica, quam politica et Reges illi non alia praesidia haberent, quam humanam prudentiam et generalem Dei providentiam : Pontifex autem noster habeat supernaturale lumen Fidei, Scripturas sacras, coelestia Sacramenta, et particularem divini Spiritus assistentiam.

Adde, quod longe difficilior est Democratia, vel Aristocratia in Ecclesia, quam Monarchia. Nam Democratia Ecclesiae non talis esset qualis erat Romanorum, vel Atheniensium, ubi solum dominabantur homines unius civitatis, qui non difficulter in unum convenire, et ad plura suffragia statuere poterant quidquid volebant : in Ecclesia enim si popularis gubernatio esset, omnes Christiani totius Mundi suffragii ius haberent ; quis autem posset congregare omnes Christianos ad aliquid commune toti Ecclesiae statuendum ?

Pari ratione Aristocratia Ecclesiae non esset talis, qualis nunc est Venetorum, in qua soli Patricii unius urbis dominantur, qui facile congregari et decernere possunt quod volunt : sed esset talis qualis nunquam fuit ; in qua videlicet omnes Magistratus totius Mundi, id est, omnes Episcopi et Presbyteri totius Orbis Christiani aequale ius gubernationis haberent, quos etiam congregare, aut difficillimum, aut impossibile sine divino miraculo esset.

Obiectio quinta eius libelli est, quem de primatu Papae in Synodo Smalcaldica Lutherani ediderunt. Paulus, inquiunt, I Cor. III ministros omnes exaequat, et Ecclesiam super ministros esse docet, cum ait : omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas.

Respondeo : me non esse tam acutum, ut vim huius argumenti percipiam. Nam si propterea exaequantur ministri, quia simul numerantur, cum dicitur, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas : pares quoque erunt Duces, Consules, Imperatores, quia Chrysostomus hom. 83 in Matth. ait : « Si Dux quispiam, si Consul, si is qui diademate ornatur, indigne adeat, cohibe et coerce etc. » Neque sequitur, Ecclesiam auctoritate et potestate esse supra ministros, quia sunt instituti propter Ecclesiae utilitatem, quod illis verbis Paulus significavit Omnia vestra sunt : alioqui et pueri paedagogos regerent, et populi Regibus auctoritate praestarent, quia sunt paedagogi propter pueros, et Reges propter populos, non contra.

Obiectio sexta est in eodem libello : Christus omnes Apostolos pariter misit, cum ait, Io. XX : Ego mitto vos , non igitur unum caeteris praeposuit.

Respondeo : illis verbis non esse unum aliis praepositum, sed non deesse alia loca, quibus unus aliis praeponatur. Certe Io. XXI uni dicitur : Pasce oves meas .

Ultimo obiiciunt alii : si Mundus debet gubernari ab uno in iis quae ad religionem pertinent ; utile etiam esset, ut regeretur ab uno in iis quae ad politicum ordinem spectant : at hoc neque factum est unquam, neque expedit ut fiat ; ut enim docet Augustinus lib. IV de Civit. Dei cap. 15. : « Felicioribus sic rebus humanis, omnia regna essent parva, et concordi vicinitate laetantia. »

Respondeo : non esse eamdem rationem politici et Ecclesiastici regiminis. Siquidem Orbis terrarum non necessario debet esse unum regnum ; proinde non necessario postulat unum qui omnibus praesit : at Ecclesia tota unum est regnum, una civitas, una domus, et ideo ab uno tota regi debet. Cuius differentiae illa est ratio, quod ad conservationem politicorum regnorum non necessario requiratur, ut omnes provinciae servent easdem leges civiles, et eosdem ritus : possunt enim pro locorum et personarum varietate diversis uti legibus et institutis ; et idcirco non requiritur unus, qui omnes in unitate contineat. Ad conservationem vero Ecclesiae necesse est, ut omnes conveniant in eadem Fide, iisdem Sacramentis, iisdemque praeceptis divinitus traditis ; quod sane fieri non potest, nisi sint unus populus, et ab uno in unitate contineantur.

Utrum autem expediret, omnes provincias Mundi ab uno summo Rege gubernari in rebus politicis, quamvis id non sit necesse, posset esse quaestio. Mihi tamen omnino expedire videtur, si possit eo perveniri sine iniustitia et bellicis cladibus : praesertim si summus Monarcha sub se haberet non Vicarios et Proreges, sed veros Principes, quomodo summus Pontifex sub se habet Episcopos.

Quia tamen non videtur posse fieri talis Monarchia, nisi adhibita magna vi et multis ac magnis bellis ; ideo recte B. Augustinus dicit, feliciores fore res humanas, si essent ubique parva regna concordi vicinitate laetantia, quam si unusquisque Regum per fas et nefas imperium suum extendere et propagare contendat. Adde, quod S. Augustinus probat quidem parva regna, sed non negat utile futurum, si parvis istis Regibus unus aliquis summus Imperator praesit ; quin potius id affirmare videtur, cum ait, parva illa regna concordi vicinitate laetantia esse debere, quemadmodum multae domus se habent in civitate : constat enim, unum esse cui omnes domus parent, tametsi quaelibet suum proprium habet patremfamilias.

Caput X: Proponitur tertia quaestio, et probatur Petri Monarchia ex loco Evangelii, Matth. XVI.

Explicatum est hactenus, et satis diligenter, ni fallor, probatum, Monarchiam esse optimum regimen, et eiusmodi regimen in Ecclesia Christi esse debere. Restat nunc quaestio tertia : fueritne Apostolus Petrus Ecclesiae totius Caput et Princeps loco Christi ab ipso Christo constitutus ?

Haeretici omnes, quos initio citavimus, diserte hoc negant : Catholici e contrario, quos citavimus, id affirmant. Est enim revera non simplex error, sed perniciosa haeresis, negare B. Petri primatum a Christo institutum. Eum nos triplici ratione et via confirmare aggredimur. Primum ex duobus locis Evangelii, in quorum altero promittitur, in altero exhibetur. Deinde ex plurimis B. Petri praerogativis. Postremo ex apertissimis Graecorum et Latinorum veterum testimoniis.

Ac ut a primo incipiamus, prior locus est, Matth. XVI, ubi sic legimus : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis . Quorum verborum planus et obvius sensus est, ut intelligamus, sub duabus metaphoris promissum Petro totius Ecclesiae principatum. Prior metaphora est fundamenti ac aedificii : quod enim est in aedificio fundamentum, id est in corpore caput, in civitate Rector, Rex in regno, paterfamilias in domo. Posterior est clavium : cui enim traduntur claves civitatis, ille instituitur Rex, vel certe Gubernator civitatis, qui quos vult admittat, quos vult excludat.

Verum haeretici totum hunc locum miris modis depravant : nam nec Petrum per petram intelligi volunt ; nec Petro claves esse promissas concedunt ; nec per meaphoras fundamenti et clavium summam potestatem Ecclesiasticam significatam esse sibi persuadere possunt.

Quaestiones igitur quatuor nobis explicandae sunt. Prima : an Petrus sit illa petra, super quam fundatur Ecclesia. Secunda : an esse fundamentum sit esse Gubernatorem totius Ecclesiae. Tertia : an Petrus sit ille cui dantur claves. Quarta : an per claves intelligatur potestas plena Ecclesiam gubernandi.

De prima quaestione quatuor sententiae sunt. Prima Catholicorum communis, petram illam esse Petrum, id est, illam personam quae dicebatur Petrus : non tamen ut persona erat particularis, sed ut Pastor et Caput Ecclesiae. Secunda est Erasmi in hunc locum, omnem hominem Fidelem esse hanc petram. Tertia Calvini lib. IV Instit. cap. 6, §. 6. petram illam esse Christum. Quarta Lutheri lib. de potest. Papae, et Centuriatorum lib. I. Centur. I, cap. 4, col. 175. et lib. I Smalchaldici de primatu Papae, Fidem seu Fidei confessionem esse petram, de qua Dominus hoc loco loquitur.

Prima sententia, quae verissima est, primum ex ipso textu aperte deducitur. Nam illud pronomen, Hanc, cum dicitur Et super hanc petram, demonstrat aliquam petram, de qua paulo ante Dominus sit locutus : proxime autem Dominus Petrum vocaverat petram ; Syriace enim loquebatur, et Syriaca lingua Petrus dicitur Cephas, ut habemus Io. I, Cephas autem petram significat, ut Hieronymus docet in cap. II ad Galat. et res certissima est : nam ubicumque in textu Hebraeo est סלע, id est, petra, in Syriaco est Cepha ; quin etiam כף, Hebraice saxum seu rupem significat : ubi enim Hierem. IV legimus, ascenderant rupes , in Hebraeo est, נִכְפִים עָלוּ.

Dixit ergo Dominus : Tu es Cepha, et super hoc Cepha : vel Latine Tu es petra et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam ; ex quo sequitur, illud hanc non posse referri nisi ad Petrum, qui eo loco vocatus est petra.

At cur Latinus Interpres non vertit : Tu es petra, et super hanc petram? Quod Graecum codicem sit secutus : non enim vertit ex Syriaco, sed ex Graeco, in quo legimus, σὺ εἶς Πέτρος, καὶ ἐπὶ ταύτῃ τῇ πέτρᾳ οἰκοδομήσω τὴν ἐκκλησίαν μου. Cur vero Graecus non vertit, σὺ εἶς πέτρα, καὶ ἐπὶ ταύτῃ πέτρᾳ, causa est, quoniam cum apud Graecos tam πέτρος quam πέτρα significet lapidem, visum est Interpreti commodius homini nomen masculinum quam femininum tribuere. Deinde vero ad explicandam meaphoram, secundo loco non voluit dicere, ἐπὶ τῷ πέτρῳ, quod fuisset ambiguum, sed ἐπὶ τῇ πέτρᾳ, quod nihil aliud quam saxum significat.

Accedat consensus Ecclesiae totius, et Graecorum ac Latinorum Patrum : totum Chalcedonense Concilium 630 Patrum act. III, appellat Petrum petram et crepidinem Ecclesiae Catholicae. Item in Ecclesia canuntur hodie omnium ore, et cantati sunt a 1200 annis illi versus B. Ambrosii in hymno laudum diei dominici : Hoc ipsa petra Ecclesiae canente culpam diluit. Testatur enim B. Augustinus lib. I retract. cap. 21. iam suo tempore coeptum cani ex versibus Ambrosii, Petrum esse petram, super quam Dominus Ecclesiam aedificavit.

Praeterea ex Patribus Graecis Origenes ho. 5. in Exod. « Vide, inquit, magno illi Ecclesiae fundamento et petrae solidissimae, super quam Christus fundavit Ecclesiam, quid dicatur a Domino : modicae fidei, quare dubitasti ? »

Athanasius in epist. ad Felicem, quam scripsit nomine suo et Synodi Alexandrinae : « Tu es, inquit, Petrus, et super fundamentum tuum Ecclesiae columnae, id est, Episcopi, sunt confirmatae etc. » Eleganter Athanasius Petrum facit fundamentum, quo nituntur Episcopi super quos ut columnas totum aedificium collocatur.

Basilius lib. II in Eunom. : « Petrus, inquit, propter Fidei excellentiam Ecclesiae aedificationem in seipsum suscepit. » Gregorius Nazianzenus in Orat. de moderat. servan. in disputat. : « Petrus, inquit, petra vocatur, atque Ecclesiae fundamenta fidei suae credita habet. » Epiphanius in Ancor. : « Dominus, inquit, constituit Petrum primum Apostolorum petram firmam, super quam Ecclesia Dei aedificata est. »

Chrysostomus hom. 55. in Matth. : « Dominus ait, inquit, tu es Petrus, et ego super te aedificabo Ecclesiam meam. » Et hom. 4. in cap. VI Isaiae : « Quid autem, inquit, Petrus, basis Ecclesiae ; ille vehemens amator Christi ; ille sermone indoctus et Rhetorum victor ; ille imperitus qui tamen Philosophis obturavit os ; ille qui Graecanicam sapientiam non aliter, quam aranearum telam dissolvit ; ille qui sagenam misit in mare, et piscatus est Orbem ? » Cyrillus lib. II, cap. 12. in Io. « Nec Simon fore iam nomen illi, sed Petrus, praedicit : vocabulo ipso commode significans, quod in eo tanquam in petra, lapideque firmissimo suam esset aedificaturus Ecclesiam. »

Psellus in cap. V Cant. in illud : Crura eius sicut columnae marmoreae : « Per crura, inquit, Petrum intellige Apostolorum Principem, super quem Dominus in Evangelio se Ecclesiam suam aedificaturum promisit. » Habentur Commentaria Pselli in Commentariis Theodoreti in Cantic. Theophylactus in cap. XXII Luc. : « Post me, inquit, Ecclesiae petra es, et fundamentum. » Euthymius in cap. XVI Matth. : « Te ponam, inquit, fundamentum credentium, aedificabo super te Ecclesiam meam. »

Ex Latinis. Tertullianus lib. de praescrip. cap. 22 : « Latuit, inquit, aliquid Petrum, aedificandae Ecclesiae petram dictum ? » Cyprianus in epist. ad Quintum : « Petrus quem primum Dominus elegit et super eum aedificavit Ecclesiam suam » ; similia passim repetit.

Hilarius in cap. XVI Matth. : « O in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae inferorum leges dissolverit. O beatus coeli ianitor etc. » Hic tamen ad marginem annotavit Erasmus : « Fides Ecclesiae fundamentum ; » quasi Fidei sit nomen mutatum, et non Simoni, et Fides sit beatus coeli ianitor. Quid quod Hilarius hoc loco Fidem ne nominavit quidem ? Ambrosius serm. 47 : « Denique, inquit, pro soliditate devotionis Ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus : Tu es Petrus etc. Petra enim dicitur eo quod primus in actionibus Fidei fundamenta posuerit, et saxum immobile totius operis Christiani compagem molemque contineat. »

Hieronymus in cap. XVI Matth. : « Secundum metaphoram petrae, recte dicitur ei, aedificabo Ecclesiam meam super te. » Et in epist. ad Damas. de nom. hypost., de Sede Petri loquens : « Super illam petram, inquit, aedificatam Ecclesiam scio. »

Augustinus in Psal. contra partem Donati : « Numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri Sede : ipsa est petra quam non vincunt superbae inferorum portae. » Ubi nota, tam Hieronymum quam Augustinum, non tam Petrum quam eius Sedem vocare petram, super quam fundatur Ecclesia, et contra quam non praevalent portae inferorum, quia Petrus est petra, non ut particularis homo, sed ut Pontifex. Idem Augustinus serm. 15. de Sanctis : « Petrum itaque fundamentum Ecclesiae Dominus nominavit ; et ideo digne fundamentum hoc Ecclesia colit, supra quod Ecclesiastici aedificii altitudo consurgit. »

Maximus serm. 1. de SS. Petro et Paulo : « Per Christum Petrus factus est petra, dicente ei Domino : Tu es Petrus, et super hanc petram etc. » Paulinus epist. 4 ad Severum : « Petra est Christus, sed etiam discipulo suo huius vocabuli gratiam non negavit, cui ait : Super hanc petram etc. »

Leo serm. 2. de annivers. Assumpt. suae ad Pontif. die : « Manet ergo dispositio Veritatis, et B. Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit. Sic enim prae caeteris est ordinatus, ut dum petra dicitur, dum fundamentum pronuntiatur, dum regni coelorum ianitor constituitur ; qualis ipsi cum Christo esset societas, per ipsa appellationum mysteria nosceremus. » Gregorius lib. VI, epist. 37. ad Eulogium : « Quis nesciat, sanctam Ecclesiam in Apostolorum Principis soliditate firmatam etc. ? »

Ex his apparet, quanta sit quorumdam haereticorum impudentia. Calvinus enim loco notato dicit, se nolle Patres adducere, non quod non possit, sed quod nolit de re tam clara disceptando molestus esse Lectoribus. Erasmus autem in hunc locum Matthaei miratur, aliquos fuisse qui hunc locum ad Romanam Ecclesiam detorserint, nititurque excusare Cyprianum et Hieronymum, quod dixerint, super Petrum fundatam esse Ecclesiam, quasi hoc sit paradoxum inauditum ; cum tamen omnes Patres id doceant, et plurimi recentiores tam Theologi, quam Canonistae, necnon antiquissimi Pontifices, Clemens, Anacletus, Marcellus, Pius, Iulius, et alii, quos omisi, tum gratia brevitatis, tum quia ab adversariis non recipiuntur.

Excutiamus nunc secundam opinionem quae est Erasmi. Probat Erasmus nomine Petrae, intelligi omnes Fideles, ex Origene, qui tract. 1. in Matth. hunc locum exponens, sic ait : « Petra est omnis qui imitator est Christi, et super omni eiusmodi petra aedificatur Ecclesia Dei. In singulis enim quibusque perfectis, qui habent in se congregationem verborum et operum, et sensuum omnium, consistit Ecclesia, cui portae non praevalent inferorum. »

At Origenes allegorice exponit hunc locum, non litteraliter ut Erasmus somniat : ad litteram autem exposuit in loco supra citato. Et sane ad litteram non posse hunc locum intelligi de omnibus Fidelibus, patet ex eo quod Dominus, ut de solo Petro se loqui indicaret, descripsit illum multis modis : vocavit enim eum Simonem, quod erat illi nomen a parentibus impositum, et addidit nomen patris, vocans eum Filium Ionae seu Ioannis, ut distingueret a Simone fratre Thaddaei : Beatus es, inquit, Simon Bariona ; addidit etiam nomen Petri, quod ipse illi indiderat : usus est praeterea pronominibus certam personam designantibus, dicens : Ego dico tibi, quia tu es Petrus etc. Si ergo adhuc licet asserere, nihil hinc Petro peculiare esse collatum, vel promissum, quod non aliis omnibus, certe omnia loca Scripturae depravari potuerunt.

Deinde, si omnes Fideles sunt ista petra, super quam fundatur Ecclesia ; omnes erunt fundamentum : si omnes fundamentum, ubi erunt parietes et tectum huius aedificii ? quemadmodum si totum corpus oculus, ubi auditus ? ubi caeteri membra ? I Corin. XII. Adde, quod ibidem Erasmus absurdum esse censet, super hominem Petrum aedificari Ecclesiam : quomodo igitur super singulos Fideles aedificabitur ? nonne caeteri quoque homines sunt ?

Iam tertia explicatio Calvini est, qui etsi paulo obscurius loquatur, videtur tamen per petram Christum intelligere. At enim rem esse perspicuam, super quam petram aedificetur Ecclesia, cum Apostolus dicat I. Corin. III : Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus .

Accedit etiam Augustinus, qui tract. ult. in Io. : « Super hanc, inquit, petram, quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. » Et serm. 13. de verb. Dom. idem habet, et lib. I Retract. cap. 21. ubi retractat quod dixerat alicubi, super Petrum aedificatam Ecclesiam, et docet super Christum potius aedificatam dici debere, et sic intelligendum hunc locum de quo agimus.

Nemo dubitat, quin Christus sit petra, et primum fundamentum Ecclesiae, et quod etiam ex hoc loco id aliquo modo colligitur : nam si Petrus est fundamentum Ecclesiae loco Christi, multo magis Christus est fundamentum. At nihilominus sensus proprius, et ut sic loquar, immediatus et litteralis est, super Petrum aedificandam Ecclesiam : id quod praeter rationes supra allatas, probatur propriis argumentis.

Primo pronomen Hanc non potest referri ad Christum petram, sed ad Petrum petram ; debet enim referri ad aliquid proximum, non ad remotum : proxime autem dictum fuerat non Christo, sed Petro : Tu es Cephas, id est, petra. Deinde licet Christus dici possit petra, tamen hoc loco non est vocatus petra a Petro confitente, sed Christus filius Dei vivi : debet autem referri illud Hanc ad eum qui nominatus est petra, non ad eum qui non est appellatus hoc nomine. Item si referretur ad Christum, quorsum dictum fuisset : Ego dico tibi quia tu es Petrus ? plane frustra, nisi id quod sequitur ad Petrum referatur. Denique si ad Christum referretur, non diceret Dominus aedificabo, sed aedifico Ecclesiam meam : nam in se iam aedificaverat Apostolos et discipulos multos. Dicit autem aedificabo, quia nondum constituerat Petrum fundamentum, sed post resurrectionem suam id facturus erat.

Ad argumentum Calvini dico : B. Paulum loqui non de quocumque, sed de primario fundamento : alioqui pugnaret secum, cum ait : Superaedificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, ad Ephes. II. Et Ioanni etiam repugnaret, qui Apocal. XXI describit fundamenta duodecim in aedificio Ecclesiae, et explicat, per ea fundamenta Apostolos designari.

Ad Augustinum dico : in primis eum non reprobare nostram sententiam, sed tantum anteponere aliam. Sic enim loquitur lib. I retract. cap. 21 : « Dixi in quodam loco de Apostolo Petro, quod in eo tanquam in petra fundata sit Ecclesia, qui sensus etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi Ambrosii, ubi de gallo gallinaceo ait : Hoc, ipsa petra Ecclesiae canente culpam diluit. Sed scio me postea saepissime sic exposuisse, ut super hunc intelligeretur quem confessus est Petrus ; non enim dictum est illi : Tu es petra, sed tu es Petrus : petra autem erat Christus. Harum autem duarum sententiarum, quae sit probabilior, eligat Lector. » Haec ille. Non igitur Augustinus putat blasphemum, ut censet Calvinus, asserere, super Petrum aedificatam esse Ecclesiam.

Addo : Augustinum ex sola ignorantia linguae Hebraeae esse deceptum. Nam argumentum ipsius est (ut hoc loco indicat) quia non est dictum : Tu es petra, sed : Tu es Petrus. Itaque existimavit petram, super quam aedificatur Ecclesia, non esse Petrum, quia credidit, Cepham non significare petram, sed aliquid a petra derivatum, ut si diceremus, petrinum vel petreium : quomodo Christianus non significat Christum, sed aliquid a Christo derivatum. Quia igitur Ecclesia super petram, non super aliquem petrinum vel petreium aedificanda est ; ideo existimavit Augustinum, per illam petram intelligi non Petrum, sed Christum. At si advertisset, Cepham nihil aliud significare quam petram, et Dominum dixisse : Tu es petra, et super hanc petram : nihil dubitasset de veritate nostrae sententiae.

Quarta restat sententia, quae omnium fere Lutheranorum communis est, et veterum Patrum testimoniis confirmari posse videtur. Siquidem Hilarius lib. VI de Trinit. : « Super hanc, inquit, confessionis petram, Ecclesiae aedificatio est. » Item : « Haec Fides Ecclesiae est fundamentum : per hanc Fidem infirmae adversus eam sunt portae inferorum : haec Fides regni coelestis habet claves etc. » Ambrosius lib. VI, cap. 9 in Lucam : « Fundamentum, inquit, Ecclesiae Fides est » Chrysostomus hom. 55. in Matth. : « Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, id est, Fidem atque confessionem. » Eodem modo exponit hom. 83. in Matth. Item Cyrillus lib. IV de Trinit. : « Petram, inquit, hunc locum exponens, opinor nihil aliud quam inconcussam, et firmissimam discipuli Fidem vocavit. »

Addit Illyricus : si super Petrum, et non potius super Fidei confessionem fundata esset Ecclesia, continuo corruisset : Petrus enim mox incurrit in articulum de passione Domini, et corruit ; in eodem enim cap. XVI Matth. dicitur ei : Vade post me Satana, scandalum es mihi, quia non sapis quae Dei sunt . Deinde etiam Christum tertio, nec sine magna execratione abnegavit, Matth. XXVI.

Respondeo : Fidem, sive confessionem duobus modis posse considerari : uno modo absolute secundum se, ac sine relatione ad personam Petri : altero modo cum relatione ad Petrum. Priore modo videntur velle adversarii, Fidem esse fundamentum Ecclesiae, sed certe falluntur : si enim ita esset, non diceret Dominus : Super hanc petram aedificabo, sed aedifico, vel aedificavi Ecclesiam meam. Iam enim multi crediderant eum esse Filium Dei vivi, ut prisci Prophetae, B. Virgo, Simeon, Zacharias, Io. Baptista, Apostoli, et discipuli caeteri.

Deinde Fides absolute sumpta, recte quidem dicitur fundamentum iustificationis, et omnium virtutum : ut enim ait Augustinus Serm. 22. de verb. Apost. : « Domus Dei credendo fundatur, sperando erigitur, et diligendo perficitur. » At Ecclesiae non proprie est fundamentum Fides ; debent enim eiusdem generis esse fundamentum, et reliquum aedificium : est autem Ecclesia hominum congregatio, quasi lapidum vivorum, ut dicitur I. Petri II, debet ergo lapis qui est fundamentum, esse etiam aliquis homo, non aliqua virtus.

Denique illud pronomen Hanc clarissime ostendit, per petram non posse intelligi Fidem absolute : nam refertur ad petram proxime nominatam : proxime autem dictum fuerat Simoni : Tu es petra, non Fidei ; oportet igitur posteriore modo accipere Fidem, ac dicere, non quamlibet Fidem, sed Petri Fidem, et Petri non ut hominis privati, sed ut Pastoris Ecclesiae esse fundamentum. Id quod coincidit cum eo, quod hactenus diximus, Petrum esse fundamentum.

Dicitur enim Petri Fides fundamentum Ecclesiae duplici ratione. Primum, quia ob meritum eius Fidei consecutus est Petrus, ut sit fundamentum Ecclesiae, ut exponunt Hierony. Hilarius, Chrysostomus, et alii hoc loco. Secundo, quia Petrus in eo potissimum est Ecclesiae fundamentum, quod cum Fides eius deficere non possit, ipse omnes alios in Fide confirmare et sustentare debet. Sic enim ad eum Dominus ait, Lucae XXII : Rogavi pro te, ut non deficiat Fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos .

Itaque cum ratione Fidei suae indefectibilis Petrus sit petra firmissima, totam Ecclesiam sustentans, idem est dicere, super Petrum et super eius Fidem Ecclesiam esse fundatam, atque hoc modo locuti sunt Patres citati. Nam S. Hilarius loco notato, postquam dixerat Petri Fidem esse fundamentum Ecclesiae, et claves regni accepisse, subiungit de ipso Petro : « Supereminentem, inquit, beatae Fidei suae confessione locum meruit. » Et paulo post : « Hinc regni coelorum habet claves, hinc terrena eius iudicia coelestia sunt, etc. »

Sicut ergo dixerat, Fidem esse fundamentum et habere claves : ita nunc dicit, Petrum ratione eius Fidei meruisse locum supereminentem, id est, ut sit caput, seu fundamentum, et habeat claves. Et ipse idem in cap. XVI Matth. clarissime dicit de Petro : « O in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum. »

Pari ratione Ambrosius in Luc. lib. VI, c. 9. ubi dicit, Fidem Petri esse fundamentum Ecclesiae, ibidem dicit : « Etiam discipulo suo huius vocabuli gratiam non negavit, ut et ipse sit Petrus, qui de petra habeat soliditatem constantiae, Fidei firmitatem. »

Chrysostomus in utroque loco citato, explicans quid sit aedificari Ecclesiam super confessionem Petri, introducit Dominum sic loquentem : « Ego super te aedificabo Ecclesiam meam. »

Denique Cyrillus etiam loco citato, non cuiuslibet Fidem, sed illam inconcussam et firmissimam B. Petri dicit esse fundamentum. Et lib. II, cap. 12. in Ioan. scribit, Petrum ipsum esse petram, super quam fundatur Ecclesia.

Ad illud Illyrici respondeo in primis cum Hieronymo in commentario huius capitis : Petrum, quando audivit : Vade post me Satan, et quando negavit Christum, nondum fuisse fundamentum. Hoc enim loco Christus ei promisit, quod post resurrectionem suam daturus erat. Addo, Petrum non errasse circa Fidem, sed tantum aliquid ignorasse, cum audivit Vade Satan, et a charitate excidisse, non a Fide, quando Christum negavit. Quod in tractatu de Ecclesia suo loco docebimus.

Caput XI: Quid sit super petram aedificari Ecclesiam, Matth. XVI.

Sequitur altera difficultas explicanda, quid videlicet sit super petram aedificari Ecclesiam. Et adversarii quidem parum de hoc laborant : nam cum iam negaverint, Petrum esse Ecclesiae fundamentum parum referre existimant, quid significet ista aedificatio.

Catholici autem docent, hac metaphora significari, Petro esse commissum regimen totius Ecclesiae, et praecipue circa Fidem. Petrae enim fundamentali hoc est proprium, totum aedificium regere et sustentare. Atque hoc modo exponunt Patres. Chrysostomus hom. 55. in Matth. hunc locum exponens : « Ecclesiae, inquit, pastorem illum constituit. » Et infra : « Hieremiam quidem uni genti, Pater : Petrum autem universo terrarum Orbi Christus praeposuit. » Ambrosius, serm. 47 : « Petra, inquit, dicitur Petrus, eo quod tanquam saxum immobile totius operis Christiani compagem, molemque contineat. » Gregorius lib. IV, epist. 32 : « Cunctis, inquit, Evangelium scientibus liquet, quod voce Dominica, sancto et omnium Apostolorum Principi Petro totius Ecclesiae cura commissa est. Ipsi quippe dicitur : Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. »

Sed contra obiici solent duo argumenta. Primum est Lutheri in lib. de potest. Papae, ubi dicit, non valere istam consecutionem : super Petrum aedificatur Ecclesia ; igitur Petrus est Rector Ecclesiae. Quemadmodum recte dicitur, super Fidem aedificari Ecclesiam et tamen non sequitur ; igitur est Fides Rector Ecclesiae.

Respondeo : ideo nos dixisse, non proprie dici Ecclesiam aedificari super Fidem. Deinde, etiamsi proprie diceretur, nihil concluderet argumentum : nam sunt omnia intelligenda accommodate ad naturas rerum. Itaque si dicatur, Ecclesia aedificari super Fidem : sensus esse debebit, ut intelligatur Ecclesia pendere a Fide ut a principio iustificationis, et a dono quodam, sine quo sponsa Christi non esset, si autem dicatur, aedificari super Petrum, sensus erit, Ecclesiam pendere a Petro ut a Rectore : talis enim est dependentia unius hominis ab alio.

Alterum argumentum difficilius est. Quemadmodum hoc loco Petrus dicitur fundamentum Ecclesiae, sic alibi dicuntur omnes Apostoli fundamenta. Psalm. LXXXVI : Fundamenta eius in montibus sanctis, id est, ut exponit Augustinus, in Apostolis et Prophetis. Et Apocal. XXI : Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum agni Et Ephes. II : Superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum . Quibus verbis alludens B. Hieronymus lib. I. in Iovinian. I : « Sed dicis, inquit, super Petrum fundatur Ecclesia, licet id ipsum in alio loco super omnes Apostolos fiat, et ex aequo super eos Ecclesiae fortitudo solidetur. » Nihil igitur proprium et singulare Petro datum vel proximum est.

Respondeo : tribus modis Apostolos omnes fuisse Ecclesiae fundamenta, sine ullo tamen Petri praeiudicio. Uno modo, quia ipsi primi Ecclesias ubique fundarunt, nec enim Petrus convertit ad Fidem totum Orbem terrarum, sed alias regiones Petrus, alias Iacobus, alias caeteri ad Christum adduxerunt. Quare B. Paulus Rom. XV : Sic, inquit, praedicavi, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem. Et I. Cor. III : Ut sapiens architectus fundamentum posui, alius autem superaedificat . Atque hoc modo ex aequo sunt Apostoli fundamenta : id quod significatum credimus Apocalyps. XXI.

Altero modo dicuntur fundamenta Ecclesiae Apostoli et Prophetae, ratione doctrinae a Deo revelatae. Si quidem Fides Ecclesiae nititur revelatione, quam habuerant a Deo Apostoli et Prophetae : nec enim semper revelantur Ecclesiae novi articuli, sed in ea doctrina Ecclesia acquiescit, quam Apostoli et Prophetae a Domino didicerunt, et praedicatione, vel litteris ad posteros mandaverunt. Atque hac ratione superaedificamur ut Apostolus ait ad Ephes. II : Supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum. Nec in his duobus maior est Petrus caeteris, sed ut Hieronymus ait, in omnes ex aequo Ecclesiae fortitudo solidatur.

Tertio modo dicuntur fundamenta omnes Apostoli, ratione gubernationis. Omnes enim fuerunt Capita, Rectores, et Pastores Ecclesiae universae, sed non eodem modo quo Petrus : illi enim habuerunt summam atque amplissimam potestatem ut Apostoli seu Legati, Petrus autem ut Pastor ordinarius : deinde ita habuerunt plenitudinem potestatis, ut tamen Petrus esset Caput eorum, et ab illo penderent, non e contrario.

Atque hoc est quod promittitur Petro, Matth. XVI cum ei soli coram aliis dicitur : Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Id quod praeter alios supra citatos docet Hierony. in lib. I. contra Iovin. explicans enim, quid sit super Petrum aedificare Ecclesiam, sic ait : « Licet super omnes Apostolos ex aequo Ecclesiae fortitudo solidetur ; tamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut Capite constituto, schismatis tollatur occasio. »

Caput XII: Quis sit ille, cui dicitur : Tibi dabo claves, Matth. XVI.

Caput XIII: Quid intelligatur per claves, Matth. XVI.

Caput XIV: Soli Petro esse a Christo dictum : Pasce oves meas, Io. XXI.

Caput XV: Quid significet Pasce Io. XXI.

Caput XVI: Quod illis verbis Io. XXI. Oves meas, universa Ecclesia significata sit.

Caput XVII: Explicatur prima praerogativa S. Petri ex mutatione nominis.

Caput XVIII: Explicatur secunda praerogativa ex modo quo ab Evangelistis Apostoli numerantur.

Caput XIX: Explicantur quatuor aliae praerogativae ex Evangelio S. Matthaei.

Caput XX: Explicantur tres aliae praerogativae ex Evangelio S. Lucae.

Caput XXI: Explicantur aliae duae ex Evangelio Sancti Ioannis.

Caput XXII: Explicantur aliae novem praerogativae ex Actis Apostolorum et epistola ad Galatas.

Caput XXIII: Proponuntur aliae praerogativae ex variis Auctoribus.

Caput XXIV: Tres ultimae praerogativae in medium adferuntur.

Caput XXV: Testimoniis Patrum Graecorum et Latinorum confirmatur primatus Petri.

Caput XXVI: Diluitur argumentum ex comparatione Petri cum Iacobo.

Caput XXVII: De comparatione Petri cum Paulo.

Caput XXVIII: Refellitur obiectio ex quindecim peccatis S. Petri a Magdeburgensibus concinnata.

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Caput I: Proponitur quaestio : An B. Petrus Romae fuerit ibidemque Episcopus existens mortuus sit.

Caput II: Quod Petrus Romae fuerit.

Caput III: S. Petrum Romae mortuum esse.

Caput IV: Petrum Romae usque ad mortem Episcopum fuisse.

Caput V: Solvitur argumentum primum haereticorum.

Caput VI: Solvitur secundum argumentum.

Caput VII: Solvuntur alia quinque argumenta.

Caput VIII: Solvuntur alia octo argumenta.

Caput IX: Solvitur argumentum decimumsextum.

Caput X: Solvitur decimum septimum argumentum.

Caput XI: Solvitur argumentum ultimum.

Caput XII: Romanum Pontificem Petro succedere in Ecclesiastica Monarchia, probatur ex divino iure et ratione successionis.

Caput XIII: Idem probatur ex Conciliis.

Caput XIV: Idem probatur ex testimoniis summorum Pontificum.

Caput XV: Idem probatur ex Patribus Graecis.

Caput XVI: Idem probatur ex Patribus Latinis.

Caput XVII: Idem probatur ex origine et antiquitate Primatus.

Caput XVIII: Idem probatur ex auctoritate, quam exercuit Romanus Pontifex in alios Episcopos.

Caput XIX: Idem probatur ex legibus, dispensationibus et censuris.

Caput XX: Idem probatur ex Vicariis Papae.

Caput XXI: Idem probatur ex iure Appellationum.

Caput XXII: Solvuntur argumenta Nili de iure Appellationum.

Caput XXIII: Solvitur argumentum primum Lutheranorum.

Caput XXIV: Solvuntur alia tria argumenta.

Caput XXV: Solvitur argumentum ultimum.

Caput XXVI: Idem probatur ex eo, quod summus Pontifex a nemine iudicatur.

Caput XXVII: Solvuntur argumenta Nili.

Caput XXVIII: Solvuntur obiectiones Calvini.

Caput XXIX: Solvuntur alia novem argumenta.

Caput XXX: Solvitur argumentum ultimum, et tractatur quaestio : An Papa haereticus deponi possit.

Caput XXXI: Idem probatur ex nominibus, quae Romano Pontifici tribui solent.

↑ Top of work