Apologeticae sive Theologiae Fundamentalis, Tomus II (Pars Altera): Demonstratio Catholica

Hilarin Felder O.M.Cap.

Apologeticae sive Theologiae Fundamentalis, Tomus II (Pars Altera): Demonstratio Catholica

Hilarin Felder O.M.Cap. (1867–1951)

Apologeticae sive Theologiae Fundamentalis

First published 1920

Tomus II—Demonstratio Catholica—completes Hilarin Felder's Apologeticae sive Theologiae Fundamentalis by treating the Catholic Church as the historical bearer and interpreter of revelation. Published at Paderborn in 1920 (with the second-edition setting issued in 1923), it develops the marks, continuity, authority, and universality of the Church through biblical, historical, patristic, and scholastic argument. Read with Tomus I, it documents the structure of early twentieth-century Catholic fundamental theology and the apologetic priorities of the period. Schola presents the 1920 Latin edition with an English translation.


Prooemium

E prima parte theologiae fundamentalis constat religionem christianam esse divinitus revelatam, quia ipsius auctor Iesus Christus est Messias a Deo missus, immo ipse Deus.

Cum tamen Salvator noster mundum iterum reliquerit, quaeritur, quo medio revelationem suam posteris transmiserit. Catholici respondent Iesum Christum revelationem suam usque ad finem temporum genuinam et illibatam transmittere mediante eo organismo religioso, quem vocamus ecclesiam Christi. Iesum Christum nempe fundasse societatem ecclesiasticam, quae omnes christifideles dirigeret, atque in hac societate statuisse magisterium ecclesiasticum, quod omnes christifideles doceret. Hinc ecclesia secundum doctrinam catholicam non est diversa a Christo eiusque religione; sed immo est religio Christi in concreto, evangelium "realisatum", persona Christi mystico modo semper vivens et agens in terris.

Acatholici vero, i. e. asseclae eorum coetuum christianorum, qui a communione romani pontificis seiuncti sunt, alii aliud de ecclesia Christi tenent. Contra quos demonstrationem catholicam aggredientes agemus primo de ecclesia ut societate christifidelium et secundo de ecclesia ut magistra christifidelium.

Fontes sive sedes argumentorum demonstrationis catholicae sunt omnia ea documenta historica, e quibus primordia religionis Christi cognoscere licet: libri sacrae Scripturae et testimonia antiquitatis christianae.

Libris sacrae Scripturae eodem sensu utemur, quo iam in demonstratione christiana, i. e. eos non inspiratos, sed mere historicos adhibemus. Inter quos eminent evangelia, quippe quae referant verba et facta Christi religionem suam praedicantis atque ecclesiam aedificantis. Accedunt cetera scripta Novi Testamenti, quibus apostoli eorumque discipuli narrant, quomodo verba et facta Christi ad ecclesiam spectantia intelligenda sint et quid Dominus ipsis facienda praescripserit ad religionis conservationem et progressum. Sed etiam vaticinia messiana Veteris Testamenti, quae de regno Dei loquuntur, merito proferemus, cum Christus ipse ad amussim ea adimpleverit.

Ad documenta s. Scripturae accedunt testimonia antiquitatis christianae, scil. documenta quaeque prioris aevi, quae ecclesiam respiciunt. Inter quae maximi momenti sunt scripta sanctorum patrum. Hos quidem non invocamus uti testes Traditionis divinae (nondum probatae), sed uti testes mere historicos, eminentes antiquitate, scientia et veracitate. Testimonia patrum et totius antiquitatis christianae negligenda non esse etiam ipsi adversarii ecclesiae concedunt, cum iisdem testimoniis proprias opiniones continuo firmare nitantur.

Definitiones dogmaticas ecclesiae, uti iam dictum est in introductione apologetica, non proferimus probationis, sed complementi causa. Attamen demonstrata demum infallibilitate magisterii ecclesiastici, iisdem definitionibus uti poterimus tamquam argumento firmissimo.

§ I: De ecclesia ut societate christifidelium

PRAENOTAMINA DE ECCLESIAE NOTIONE.

Vox ecclesiae e biblia graeca in Vulgatam latinam atque inde in usum loquendi ecclesiasticum transiit. Vocabulum graecum ἐκκλησία (a verbo ἐκκαλέω = evoco) coetum convocatorum designat. Et quidem principio dicebatur de coetu quolibet profano. Dein septuaginta interpretes hoc nomine interdum etiam coetum religiosum iudaeorum (hebraice: kahal) appellant, quem tamen communiter synagogam (συναγωγήν) vocant. In Novo Testamento demum communitas religiosa iudaeorum nonnisi synagoga dicitur, communitas christiana nonnisi ecclesia. Inde usus invaluit, ut ἐκκλησία = ecclesia deinceps nominaretur solus coetus eorum, qui mediante Christo Deo iunguntur. Quod quidem latissime, minus late et stricte accipi potest.

Latissime ecclesia dicitur universitas creaturarum rationalium, quae mediante Christo capite Deo iunguntur in caelo (angeli et sancti), in purgatorio et in terris. Hac notione sumpta ecclesia tripartitur in triumphantem, purgantem (patientem) et militantem.

Minus late ecclesia intelligitur tantum militans omnium temporum, i. e. coetus hominum viatorum, qui mediante Christo Deum coluerunt, colunt et colent in statu legis sive primitivae sive mosaicae (= synagoga) sive evangelicae.

Stricte autem ecclesiam vocamus illum solum coetum hominum viatorum, qui sub lege evangelica Deo adhaerent, i. e. qui religionem ab ipso Christo revelatam profitentur. Hoc sensu ecclesia in evangelio ore Christi bis, in actibus et epistolis apostolorum saepe legitur. Et quidem significatur modo ecclesia docens, modo discens, modo ecclesia particularis quaedam, modo ecclesia universalis per totum orbem existens.

In tractatu nostro agitur de sola ecclesia universali sive simpliciter dicta, de qua et Christus loquitur his verbis: "Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam." Hanc quidem definimus: "Societas a Christo instituta hominum, qui sub episcoporum regimine ac praesertim sub romani pontificis primatu religionem christianam colunt." Definitio nostra ad tramitem doctrinae catholicae enuntiat, quod, qualis et quae sit societas ecclesiastica, aliis verbis: quid tenendum sit de institutione, constitutione, inventione verae Christi ecclesiae. Catholicos, quod ad tria ista puncta attinet, recte sentire, in sequentibus demonstrandum est contra christianos acatholicos.

Dissertatio I: De institutione ecclesiae

In institutione ecclesiae per Christum tria spectari possunt: factum, finis et indoles ecclesiae a Christo institutae.

Caput I: De facto ecclesiae a Christo institutae

Duo hic quaeruntur: utrum Christus revera ecclesiam instituerit, et utrum unam tantum ecclesiam vel plures instituerit. Unde sermo erit de realitate et de unicitate ecclesiae a Christo institutae.

Articulus I: Realitas ecclesiae a Christo institutae

Nondum quaeritur, quaenam sit ecclesia a Christo fundata, sed simpliciter, utrum ecclesia quaedam a Christo fundata sit, i. e. utrum Christus fideles suos in aliquam societatem collegerit, quam ecclesiam vocamus.

Antiquiorum haeresum nulla de hoc dubitavit. Immo vel ipsi pseudoreformatores saeculi XVI originem ecclesiae Christo tribuerunt. Cum tamen Luthero duce protestantes hierarchiam et visibilitatem ecclesiae respuerent, implicite docuerunt Christum non instituisse veri nominis societatem religiosam. Quod quidem a saeculo XVIII explicite propugnant rationalistae protestantici, assentientibus etiam hodiernis modernistis. Opinantur enim Christum singulos discipulos edocuisse religionem amoris, quin eos in coetum religiosum adunaret. Postea vero discipulos tum mutuae aedificationis, tum defensionis contra adversarios causa, ad finem aevi apostolici communitates quasdam formasse easque pedetentim ad exemplar reipublicae romanae hierarchia munivisse. Hinc societatem ecclesiasticam immediate, proxime et directe ab hominibus institutam esse, Christo ipso patrocinante atomismum, subiectivismum et individualismum religiosum.

E contra concilium vaticanum docet: "Deus per Filium suum unigenitum ecclesiam instituit." Item Pius X in Iure-iurando contra errores modernismi profiteri iussit: "Firma pariter fide credo ecclesiam, verbi revelati custodem et magistram, per ipsum verum atque historicum Christum, cum apud nos degeret, proxime ac directo institutam."

Probatur testimonio Christi ipsius, apostolorum Christi et antiquitatis christianae.

Subarticulus I: Testimonium Christi ipsius

  1. Christus regnum sociale praedicavit. Christum totum in eo fuisse, ut annuntiaret, fundaret, propagaret regnum Dei sive regnum caelorum, abunde demonstravimus. Regnum autem Dei a Christo praedicatum habuisse indolem societatis constat tum e conceptu regni iam exposito, tum e parabolis regnum illustrantibus.

Conceptum regni Dei a Christo praedicatum investigavimus in quaestione de ipsius testimonio messiano. Totum Vetus Testamentum exspectabat regnum messianum in forma verae societatis. Iahve populo israelitico non solum legem moralem et religiosam, sed etiam civilem dederat et ita theocratiam davidico-synagogalem instituerat.

Attamen ista theocratia nonnisi figura et umbra illius regni novi, spiritualis et universalis erat, ad quod fundandum et gubernandum Messias adventurus praedicebatur. Tempore quidem Iesu iudaismus carnalis regnum Dei terreno et politico modo intellexit, numquam vero negavit Messiam verum regnum sociale fundaturum esse.

Iesus demum conceptum regni Dei pristinae puritati reddidit et opere complevit instituendo ecclesiam. Etenim regnum Dei a Christo praedicatum converti cum ecclesia per se patet atque ab ipso Domino diserte affirmatur. Hinc indoles socialis ecclesiae Christi in dubium vocari nequit.

Accedit, quod hanc indolem socialem illustrant parabolae de regno Dei. Regnum caelorum aequiparatur agro, in quo simul cum tritico crescunt etiam zizania, sagenae ex omni genere piscium bonorum et malorum congreganti, convivio nuptiali, ad quod congregantur tum convivae electi, tum collecti e viis et saepibus, tum prorsus indigni: omne nempe genus hominum bonorum et malorum in ecclesia consociatur.

Regnum caelorum assimilatur gregi et ovili ovium, ad quod non solum iudaei, sed gentiles quoque vocandi sunt, ut efficiant unum gregem sub uno pastore Christo et vicario eius Petro. Regnum caelorum comparatur domui a Christo construendae super fundamentum petrinum: "Super hanc petram aedificabo (οἰκοδομήσω) ecclesiam "meam": sicut lapides singuli fundamento superpositi in domum physicam harmonice constructam coalescunt, ita universi fideles Petro sociati et subditi domum spiritualem i. e. familiam sive societatem illam efficiunt, quam ecclesiam Christi vocamus. Ergo totum evangelium regni Dei monstrat societatem ecclesiasticam a Christo instituendam et institutam.

  1. Christus auctoritatem socialem constituit. Quod quidem factum in capite de constitutione ecclesiae data opera ostendemus. Ergo hoc loco quae sequuntur indicasse sufficiat.

Christus statim ab initio operis sui publici vocavit apostolos. Hos specialiter instruxit et educavit, ut fierent "piscatores hominum". Et postquam illos quasi experimenti causa miserat, ut annuntiarent regnum Dei, demum sollemniter eis tradidit auctoritatem suam docendi, sanctificandi et regendi homines: "Sicut misit me Pater, et ego mitto vos... Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt ... Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis..."

"Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum."

Petrum specialiter elegit fundamentum ecclesiae et clavigerum regni caelorum eumque posuit pastorem summum omnium fidelium: "Pasce agnos meos, pasce oves meas..."

Instituendo hanc auctoritatem ecclesiasticam, Christus manifesto instituit ecclesiasticam societatem. Etenim ubi auctoritas, ibi societas.

  1. Christus vinculum sociale nexuit. Cum societas sit plurium coniunctio ad communem finem obtinendum inita, societatem fundare dicendus est is, qui hanc coniunctionem efficit. Atqui Christus cultores suos coniunxit triplici vinculo symbolico, liturgico et hierarchico.

Vinculo symbolico: exigendo unius fidei professionem. "Praedicate evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur." Non sufficit internus fidei assensus, sed requiritur externa eiusdem manifestatio. Cum enim baptisma credentibus conferendum sit, de suscepta fide prius per confessionem externam constare debet.

Vinculo liturgico: instituendo eorundem rituum sive sacramentorum communionem, baptismi praecipue et eucharistiae. Baptismi: "Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit." "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei." Eucharistiae: "Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita … Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis."

Vinculo hierarchico: iubendo obedientiam erga praepositos. Patet ex auctoritatis sive hierarchiae institutione. Etenim correlata sunt apostolorum auctoritas et fidelium obedientia. Unde Christus agens de correctione fraterna ait: "Quodsi non audierit eos [testes adhibitos], dic ecclesiae [praepositis ecclesiasticis]. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus." Item alio tempore discipulis dixit: "Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me."

Hinc Christus triplici vinculo symbolico, liturgico et hierarchico fideles suos in societatem ecclesiasticam veri nominis colligavit.

Subarticulus II: Testimonium apostolorum Christi

  1. Apostoli re ecclesiam Christi proclamant. Potestatem et officium disseminandi evangelii deducentes in rem atque usum, apostoli non solum homines ad Christum convertunt, sed in coetus ecclesiasticos congregant.

De iudaeis, qui ipsa iam die pentecostes per verbum Petri fidem susceperunt, legimus: "Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt, et appositae sunt in die illa animae circiter tria milia. Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus … Omnes etiam, qui credebant, erant pariter et habebant omnia communia … Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione … Dominus autem augebat, qui salvi fierent, quotidie in idipsum (ἐπὶ τὸ αὐτό) … Ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis." Ex quo elucet Hierosolymis primos christianos post Christi discessum neque individuos mansisse neque synagogae adhaesisse, sed per magisterium et ministerium apostolorum in coetum proprium collectos esse communione fidei, baptismatis, panis [eucharistici: 1 Cor 10, 16] et orationis.

Confirmatur ex eo, quod mortuo s. Stephano statim "facta est persecutio magna in ecclesia, quae erat Hierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos … Saulus autem devastabat ecclesiam" Certo iudaei Christi ecclesiam non essent persecuti, si ipsa a synagoga non fuisset distincta.

Deinceps apostoli, relictis Hierosolymis, una cum evangelio ecclesiam quoque Christi per orbem diffuderunt. Actus enim et epistolae apostolorum atque imprimis epistolae paulinae referunt: 1°. christianos ubique consociatos esse in coetus religiosos; 2°. coetus christianos hierarchice institutos fuisse; 3°. fidem et sacramenta, munera et officia a praepositis collata esse; 4°. ubique cultum communem celebratum esse, cuius elementa erant praedicatio verbi Dei, oratio et sacrificium eucharisticum; 5°. omnes ecclesias particulares in unam ecclesiam universalem coaluisse.

Hinc apostoli, fidelissimi illi executores voluntatis Christi, agendi ratione unanimi testantur se a Domino accepisse mandatum adunandi christifideles in societatem ecclesiasticam. Immo:

  1. Apostoli doctrina ecclesiam Christo vindicant. Docent enim Christum sibi acquisivisse ecclesiam "sanguine suo" Appellant Christum "summum lapidem angularem" ecclesiae; caput super omnem ecclesiam (κεφαλὴν ὑπὲρ πάντα τῇ ἐκκλησίᾳ) Ecclesiam vocant sponsam Christi, quam "dilexit" et pro qua "seipsum tradidit, ut illam sanctificaret … et exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam"; "corpus ipsius [Christi] et plenitudinem eius" Paulus se ecclesiam Dei persecutum esse confitetur. Apostolis praepositis ecclesiae persuasum erat se esse "ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei" se potestatem accepisse a Christo, se "pro Christo legatione fungi"

Subarticulus III: Testimonium antiquitatis christianae

  1. Ecclesia Christi semper exstitit. Christiani numquam individualismum profitebantur, sed quovis tempore societatibus religiosis a Christo denominatis iungebantur. Quod quidem probant innumera antiquitatis documenta, v. g. vetustissima templa, in quae christiani ad communem Dei cultum conveniebant; series episcoporum, qui singulas quasque ecclesias administraverunt ex apostolorum temporibus; libelli pacifici (litterae formatae), qui in testimonium communionis ecclesiasticae tradi solebant; martyrum responsa, quibus illi passim membra ecclesiae Christi se esse dixerunt; sententiae, quibus iam primis saeculis christiani indigni ab ecclesiis excludebantur; libri liturgici et poenitentiales, acta conciliorum, opera patrum, haereticorum ac vel ipsorum gentilium, monumenta catacumbarum, picturae et sculpturae antiquissimae, ex quibus omnibus et singulis elucet christianismum numquam exstitisse nisi in forma sociali ecclesiae. Nisi ergo dicamus religionem christianam ab omnibus christianis priorum saeculorum contra voluntatem et intentionem Christi depravatam esse, nobis omnino concedendum est Christum ipsum societatem ecclesiasticam instituisse. Revera testimonio totius antiquitatis:

  2. Ecclesia Christo semper attributa est. Etenim: 1°. Omnes coetus christiani quotquot erant ab antiquissimo tempore sibimet imposuerunt nomen ecclesiae Christi. Tanta erat certitudo Christum aliquam ecclesiam de facto instituisse. 2°. Singuli coetus, qui se ecclesiam Christi dicebant, numquam inter se disputabant, utrum Christus ecclesiam, i. e. aliquam societatem religiosam stricte intellectam fundasset, sed tantum, quaenam ex ipsis vera Christi ecclesia esset. 3°. Omnibus coetibus religiosis ab hominibus institutis ipsum nomen ecclesiae denegabatur.

Ita Tertullianus: "Habet plane et illud [Marcionis evangelium] ecclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras … Marcione scilicet conditore vel aliquo de Marcionis examine. Faciunt favos et vespae; faciunt ecclesias et marcionitae."

Secundum Cyprianum Christus "non homines ab ecclesia dividit, qui instituit et fecit ecclesiam"; omnis ecclesia a Christo non instituta "adultera" est; sicut figura simiae ad figuram hominis, ita se habet ecclesia ab hominibus instituta ad ecclesiam institutam a Christo.

Liquet proinde antiquitatem christianam institutionem ecclesiae significanter attribuisse Christo. Hanc autem antiquitatis sententiam nemo falsam habere potest, quin se pleno scepticismo historico contaminet.

Ex testimonio ergo Christi ipsius, apostolorum Christi et antiquitatis christianae constat Christum immediate instituisse ecclesiasticam societatem. Non atomismum et individualismum, sed organismum religiosum ipse elegit.

Articulus II: Unicitas ecclesiae a Christo institutae

Acatholicorum nonnulli concedunt ecclesiam a Christo institutam esse, affirmant vero singulas societates christianas esse totidem quasi manifestationes reales unius ecclesiae idealis sive totidem quasi formas, quae ad veram Christi ecclesiam se habeant perinde ac radii prismate fracti ad lumen integrum.

Ita in Germania multi asseclae indifferentismi (e. g. Martensen, Hase, Kahnis, Hölder) putant tot esse ecclesias Christi, quot sunt confessiones diversae. In Anglia puseytae et ritualistae autumant saltem tres communiones romano-catholicam, graeco-orthodoxam et anglicanam esse "ecclesias sorores" sive ramos magnae arboris ecclesiasticae (Branch-Churches). Unde supponunt plures coetus pari iure vocari posse ecclesias Christi.

Hos errores syllabo Pii IX et encyclica Sancti Officii iam proscriptos, Leo XIII denuo respuit his verbis: "Est igitur ecclesia Christi unica: quicunque seorsum eant, aberrant a voluntate et praescriptione Christi Domini."

Probatur testimonio Christi ipsius, apostolorum Christi et antiquitatis christianae.

Subarticulus I: Testimonium Christi ipsius

  1. Verbis explicitis Christus singularem esse ecclesiam affirmat. Etenim de institutione ecclesiae loquens ait: "Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam." Non plures ecclesias, sed unam ecclesiam suam super unam petram se aedificaturum dicit. Alibi de ecclesia iam aedificata disserens ait: "Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili [scil. e populo et synagoga iudaeorum]: et illas [gentiles] oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor." Ergo fideles ex iudaeis et gentilibus in unam eandemque ecclesiam sub uno pastore colligendi sunt. Insuper unicum regnum Dei, amplectens universum orbem et proinde excludens omnem partitionem et pluralitatem, Christus praedicat.

  2. Factis Christus unam tantum ecclesiam instituit, si multitudini fidelium unam eandemque auctoritatem praeposuit. Atque ita est, ut ex demonstratis abunde liquet. Etenim unicum collegium apostolorum elegit ad docendos, sanctificandos et dirigendos omnes fideles, omnesque fideles stricte iussit subesse unicae huic auctoritati. Immo ipsi collegio apostolorum et universo gregi fidelium praeposuit unum Petrum, ut esset fundamentum, claviger et pastor totius ecclesiae. Ergo ex intentione Christi ecclesia pluralitatem excludit.

Subarticulus II: Testimonium apostolorum Christi

  1. Verbis apostoli ecclesiam appellant "domum Dei" sive "templum Dei" singulari nomine, praeter quod nullum aliud construi poterit, cum ipsum ex omnibus fidelibus superaedificetur "super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu" Item s. Paulus ecclesiam vocat sponsam Christi et corpus Christi (mysticum). Christus autem non habet plures sponsas, nec plura corpora. Quod quidem doctor gentium expresse etiam intimat comparando omnes Christi fideles uni corpori, cuius caput Christus est.

  2. Factis tempore apostolorum unica ecclesia universalis exstitit. Nam epistolae apostolorum vel inscribuntur et mittuntur particularibus quidem coetibus, qui tamen cum aliis ecclesiis iungebantur, vel fidelibus omnibus universi orbis. Similiter apostolorum concilium Hierosolymis congregatum viginti circiter post Christi mortem annis omnes fideles coercet omnibusque easdem leges praescribit. Nullum ergo vestigium ecclesiae bipartitae apparet tempore apostolorum. Ex quo merito concludimus Christum unicam tantum ecclesiam instituisse.

Subarticulus III: Testimonium antiquitatis christianae

  1. Verbis scriptores priorum saeculorum unicitatem ecclesiae alte extollunt. E. g. Didache: "Recordare, Domine, ecclesiae tuae … et collige eam a quatuor ventis sanctificatam in regnum tuum, quod ei parasti." Clemens alexandrinus: "Cum unus sit Deus et unus Dominus, propterea etiam id, quod est summe venerabile, et ex eo, quod sit unicum, laudatur, ut quod sit imitatio principii, quod est unum. In unius ergo naturae sortem cooptatur ecclesia, quae est una, quam conantur haereses in multas discindere." Cyprianus: "Deus unus est, et Christus unus, et una ecclesia, et cathedra una super Petrum Domini voce fundata." Alii patres ecclesiam praedicant unam matrem unam columbam Christi, unam sponsam Christi, unum Dei templum.

  2. Factis revera primorum temporum christiani nonnisi unam Christi ecclesiam agnoscunt. Dissidentes ab unione ecclesiae catholicae numquam ut ecclesiae considerabantur, sed ut sectae extra ecclesiam. Multae erant sectae, una ecclesia. Immo, neque etiam sectae ipsae iactabant plures esse ecclesias Christi, sed unaquaeque earum propugnabat se esse unicam Christi ecclesiam.

Ergo testimonio Christi ipsius, apostolorum Christi et antiquitatis christianae plenissime constat Christum nonnisi singularem ecclesiam instituisse. Quaecumque demum est vera Christi ecclesia, certum est nonnisi unicam Christo originem debere, extra quam nulla alia iure divino existat. Hinc nefas est loqui de ecclesiis sororibus vel simpliciter de pluribus ecclesiis, quae licet ab invicem sint divisae, tamen omnes mereantur nomen ecclesiae Christi.

Caput II: De fine ecclesiae a Christo institutae

Articulus I: Finis proximus ecclesiae

Subarticulus I: Testimonium Christi

Subarticulus II: Testimonium apostolorum

Subarticulus III: Testimonium antiquitatis christianae

Articulus II: Finis remotus ecclesiae

Subarticulus I: Sententia explicatur

Subarticulus II: Sententia probatur

Caput III: De indole ecclesiae a Christo institutae

Articulus I: De indole indefectibili ecclesiae

Subarticulus I: De exsistentia indefectibili ecclesiae

Subarticulus II: De essentia indefectibili ecclesiae

Articulus II: De indole visibili ecclesiae

Subarticulus I: Argumentatio directa

Subarticulus II: Argumentatio indirecta

Articulus III: De indole supernaturali ecclesiae

Subarticulus I: Thesis principalis

Subarticulus II: Consectaria specialia

Corollaria apologetico-dogmatica

Subarticulus I: De corpore et anima ecclesiae

Subarticulus II: De membris ecclesiae

Dissertatio II: De constitutione ecclesiae

Caput I: De constitutione ecclesiae hierarchica

Articulus I: De hierarchia ecclesiae generatim

Subarticulus I: Testimonia evangelica

Subarticulus II: Testimonia apostolica

Subarticulus III: Testimonia patristica

Articulus II: De episcopatu singillatim

Subarticulus I: Documenta saeculi primi

Subarticulus II: Documenta saeculi secundi

Caput II: De constitutione ecclesiae monarchica

Articulus I: De primatu Petri apostoli

Subarticulus I: Primatus petrinus in s. Scriptura praeclare promittitur

Subarticulus II: Primatus petrinus in s. Scriptura sollemniter confertur

Subarticulus III: Primatus petrinus in s. Scriptura luculenter illustratur

Subarticulus IV: Primatus petrinus in s. Scriptura perenniter stabilitur

Articulus II: De primatu romani pontificis

Subarticulus I: Petrus romano pontifici primatum reliquit

Subarticulus II: Romani pontifices primatum sibi semper attribuerunt

Subarticulus III: Patres primatum romani pontificis semper docuerunt

Subarticulus IV: Ecclesia tota primatum romani pontificis semper agnovit

Subarticulus V: Scholia de vi et ortu primatus romani

Dissertatio III: De inventione ecclesiae

Caput I: De explicatione notarum

Articulus I: Unitas ecclesiae

Subarticulus I: Unitas confessionis symbolicae

Subarticulus II: Unitas communionis socialis

Articulus II: Sanctitas ecclesiae

Subarticulus I: Sanctitas simpliciter accepta

Subarticulus II: Sanctitas emphatice accepta

Articulus III: Catholicitas ecclesiae

Subarticulus I: Catholicitas ecclesiae determinatur

Subarticulus II: Catholicitas ecclesiae demonstratur

Articulus IV: Apostolicitas ecclesiae

Subarticulus I: Apostolicitas originis

Subarticulus II: Apostolicitas successionis

Caput II: De applicatione notarum

Articulus I: Ecclesia una

Subarticulus I: Ecclesia romana una est

Subarticulus II: Coetus antiromani non sunt uni

Articulus II: Ecclesia sancta

Subarticulus I: Ecclesia romana sancta est

Subarticulus II: Coetus antiromani non sunt sancti

Articulus III: Ecclesia catholica

Subarticulus I: Ecclesia romana catholica est

Subarticulus II: Coetus antiromani non sunt catholici

Articulus IV: Ecclesia apostolica

Subarticulus I: Ecclesia romana apostolica est

Subarticulus II: Coetus antiromani non sunt apostolici

§ II: De ecclesia ut magistra christifidelium

Dissertatio I: De propositione revelationis sive de regula fidei proxima

Caput I: De exsistentia magisterii ecclesiastici

Articulus I: De magisterio authentico

Subarticulus I: Falsitas principii protestantici

Subarticulus I: Inspiratio privata

Subarticulus II: Inquisitio privata

Subarticulus II: Veritas principii catholici

Subarticulus I: Testimonia Scripturae sacrae

Subarticulus II: Testimonia antiquitatis christianae

Articulus II: De magisterio infallibili

Subarticulus I: Infallibilitas episcopatus universi

Subarticulus I: Argumentum biblicum

Subarticulus II: Argumentum historicum

Subarticulus II: Infallibilitas romani pontificis

Subarticulus I: Argumentum biblicum

Subarticulus II: Argumentum historicum

Caput II: De exercitio magisterii ecclesiastici

Articulus I: De obiecto magisterii

Subarticulus I: De obiecto infallibilitatis directo

Subarticulus I: Solum depositum fidei apostolicum

Subarticulus II: Totum depositum fidei apostolicum

Subarticulus II: De obiecto infallibilitatis indirecto

Subarticulus I: Conclusiones theologicae

Subarticulus II: Quaestiones quaedam naturales

Subarticulus III: Facta dogmatica

Subarticulus IV: Disciplina generalis

Subarticulus V: Approbatio ordinum religiosorum

Subarticulus VI: Canonizatio sanctorum

Articulus II: De actibus magisterii

Subarticulus I: Actus infallibiles magisterii ecclesiastici

Subarticulus I: Definitiones conciliorum oecumenicorum

Subarticulus II: Magisterium totius ecclesiae dispersae

Subarticulus III: Decreta cathedralia romanorum pontificum

Subarticulus II: Actus non infallibiles magisterii ecclesiastici

Subarticulus I: Magisterium ordinarium summi pontificis

Subarticulus II: Magisterium congregationum romanarum

Subarticulus III: Magisterium ordinarium singularium episcoporum

Conclusio I: Assensus magisterio ecclesiae praestandus

Dissertatio II: De fontibus revelationis sive de regula fidei remota

Caput I: De Scriptura sacra

Articulus I: De exsistentia inspirationis

Subarticulus I: Doctrina Christi et apostolorum

Subarticulus II: Consensus patrum et theologorum

Subarticulus III: Definitio conciliorum et pontificum

Articulus II: De natura inspirationis

Subarticulus I: Notio spuria inspirationis

Subarticulus II: Notio genuina inspirationis

Articulus III: De extensione inspirationis

Subarticulus I: De inspiratione reali

Subarticulus II: De inspiratione verbali

Articulus IV: De vi inspirationis sive de inerrantia s. Scripturae

Subarticulus I: Inerrantia s. Scripturae probatur

Subarticulus II: Inerrantia s. Scripturae explicatur

Caput II: De Traditione divina

Articulus I: De exsistentia Traditionis

Subarticulus I: Testimonium oeconomiae christianae

Subarticulus II: Testimonium Scripturae apostolicae

Subarticulus III: Testimonium litteraturae patristicae

Articulus II: De monumentis Traditionis

Subarticulus I: De monumentis Traditionis in genere

Subarticulus II: De scriptis patrum

Subarticulus III: De scriptis theologorum

Scholion I: Ratio fontium fidei ad magisterium fidei

Epilogus I: Pietas christifidelium erga ecclesiam

↑ Top of work